Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 103 quam regnicolae praestare possent, merito exigeret, facultati­bus tamen miserae plebis occasione diuersarum arumnarum usque adeo accisis et extenuatis, postulandam (sic) ad annum praesentem per nouam connumerationem subsidium trium florenorum. id tamen Statibus regni grauantibus, ad binos fiorenos remittendum, eamque binorum florenorum contribu­tionem duobus terminis, pro prioré scilicet ad festum diui Jacobi Apostoli, posteriore autem pro festő sancti Lucae Evangelistae administrandam summisse censeremus. Quia vero cum alias tum anno quoque superiori sacrae Maiestati vestrae humilime recensuimus, quanta fraus in con­numeratione portarum soleat committi, dum ubi centum fue­rint coloni, vix tres, quatuorue aut circiter portae plerisque in locis sint incisae, et boc potissimum anno inflnitae quaerelae per dicatores ad nos sunt delatae, distinctione mediorum, ter­tiariorum, quartariorum, falso iuramento iudicum dominis ipsorum eos cogentibus confirmata, qua re euenit, ut magna subsidiorum pars cum magno fisci incommodo fuerit suppressa; praecipue vero Zaladiensis, sumptoque ab eo exemplo cae­teri quoque comitatus plerique in usum iam quasi deduxerint, quod quatuor domos in eadern serie sessionum positas et qua­tuor colonos continentes pro integra connumerent; aliquae vero sessiones pro sextariis et octonariis quoque ab iisdem censeantur, distinctionem baue iniquam iuramento iudicum (quos domini ipsorum seu officiales iurare cogunt) compro­bantes. Quod quidem nouum commentum et antea inauditum et regesta connumerationum antiqua et rationis bumanae iudicium refellit ac eleuat. Quis enim credat, aut quo argu­mento demonstrari iuste poterit, villas seu possessiones aliquot seculis fundatas et in numerum sessionum digestas pro quar­tariis, sextariis aut octonariis fuisse censas ? Quarum singulae suos fundos agros, aliaque ad possessionem integram spectan­tia sortitae sunt, atque dominis suis pares cum reliquis census et seruitia exhibent. Quod si illae vendendae forent, nullus dominorum aut nobilium diceret eas esse quartarias, vel quar­tariis minores, sed integras assereret; unde fit per bas praesti­gias, quod praemissum est, ut etiam in frequentissimis et popu­losissimis oppidis et villis pauci admodum coloni, sex, decemue

Next

/
Thumbnails
Contents