Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 101 omnibus ficlelibus Regni nostri Hungarie Statibus atque Ordinibus, fidelitati quoque vestre et vestruui singulis tirmiter committimus et maudamus, ut ad diem et locum prescriptuin vestros, cum plena instructioue et authoritate, mittatis internuntios, viros scilicet idoneos et sufficientes de medio vestri electos, quibuscum de instantium et ingruentium periculorum rebus, et aliis quoque negotiis ad communem Regni nostri Hungáriáé salutem atque permansionem spectantibus, maturo cum consilio agere, tractare atque concludere possimus. Secus non facturi. Datum in arce nostra Regia Pragensi, die vigesima mensis Április, Anno Domiqi MDLXVII. Regnorum nostrorum Romani quinto, Hungarici quarto, Bobemici vero decimo nono. Maximilianus. . Joannes Listbius. Kivid: Prudentibus et circumspectis Magistro Ciuium, Judici et Juratis Ciuibus Ciuitatis nostre Posoniensis, etc. fidelibus íiobis dilectis. (Eredetije Pozsony sz. k. város levéltárában.) II. 1567. Május 15. A pozsonyi kamara véleménye az országgyűlési előterjesztés tárgyában. Sacratissime et Semper auguste imperátor, domine nobis clementissime. Seruitutis nostrae indefessam promptitudinem. Accepimus summisse mandatum sacrae Maiestatis Vestrae caesareae ipsis calenclis praesentis mensis Maii ex ciuitate Znoyma ad nos editum, quo Maiestas vestra eaesarea benigne nobis demandare dignata est, ut quidnam, et subsidiorum et aliorum negotiorum fiscum regium concernentium nomine, in proxime futuro conuentu foret proponendum postulandumque a regnicolis, accurate deliberaremus, idque Maiestati vestrae caesareae, humili opinione nostra addita, primo quoque tempore perseriberemus. Ad lianc itaque consultationem rite suscipiendam operae precium nos facturos rati, si