Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1567. Ápril 20. Meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Maximilianus secundus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germauie, Hungarie, Bolie­mie etc. Rex etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. In quan­tis aduersitatibus et periculis versentur modice iste Regni nostri Hungarie reliquie nemo est fidelium nostrorum subdito­rum qui nesciat; quando vix sit quisque, qui calamitatem ipsam hactenus non senserit, aut eam pre foribus sibi instare non animadvertat. Ad hec quidem mala auertenda a ceruice fidelium nostrorum que pertinent, eorum nihil cum alias omni cura atque sollicitudine omisimus, tum etiam nunc non negli­gimus quicquam; quin hac sola de causa iam a certis mensi­bus alia Regna atque Prouincias nostras peragrando, apud Status et Ordines Sacri quoque Romani Imperii per legatos nostros ea sollicite dies et noctes curamus, que ad eadem ipsa pericula vestra euitanda et propulsanda facere putamus. Quum autem summe necessarium sit, ut bis ipsis de rebus, quemadmodum iam cum eorundem Regnorum et Prouincia­rum subditis, ac ipso etiam Imperio, ita vobiscum quoque coram agamus et tractemus, iclque sine longiori mora; decreuimus finitis bis, quod breui futurum speramus, ne­gotiis nostris, Regnum quoque nostrum Hungarie inui­sere, et generalem in eo Conuentum ad primum diem pro­xime venturi mensis Junii, personaliter in ciuitate nostra Posoniensi celebrare. Conuocatis itaque ad eum diem ceteris

Next

/
Thumbnails
Contents