Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. júniusban. .103 xat lmius subsidii pars jmponatur. Caeterum quemadmodum liac via non contemnendum augmentum ad oblatum subsidium accedet, ita etiam aequum et honestum est, quando de com­muni omnium permansione et conscruatione agitur, ut ne quis­quam in suo statu et conditione a ferendis oneribus reipubli­cae immúnis sit. Praeterea censet regia maiestas Eascianos, Rwthenos et Yalachos etiam, qui sese in hoc regno collocarunt, unaque cum indigenis terrae utilitate fruuntur, iisdemque quibus alii inco­lae regni casibus et periculis sunt obnoxii, non debere in con­tributione esse exemptos; attento, quod comunia pericula co­munibus viribus sint tolleranda vei propulsanda. Ad haec regia eius maiestas fideles suos status, ordines ac regnicolas regni sui Hungáriáé benigne requirit, ut contra illos vice comites, qui annis praeteritis ad exactionem dicae maiestatis suae sunt emissi, aut alios quoscunque, qui vei di­cam retinuerunt, vei administrationem eius prohibuerunt et impediuere, statuant paenam, sub qua ad competentem termi­num in camera maiestatis suae Hungarica comparere et de administratione, nec non impeclimento et prohibitione dicae rationem reddere teneantur. Contumaces autem iam saepius requisiti paena ab ipsis statibus decernenda puniantur, ne red­ditus, vigore publicae constitutionis regni in utilitatem confe­rendi, per eos usurpentur, aut silenter supprimantur. Sed quoad exactionem restantiarum de contributione anni proxime transacti, atque inprimis alterius illius floreni, qui circa festum omnium sanctorum exigi debebat, ac paenam iis qui contributionem maiestati eius oblatam pro se temere usurpauerint constitutam : piacet et probatur regiae eius ma­iestati deliberatio dominorum regnicolarum, dummodo ratione eorum qui spoliati et depredati, adeoque oppressi sunt, ut sol­uere nequeant, ea obseruentur, quae superius descripta sunt. Quod autem ordines ac status regni sui Hungáriáé, ul­tra supradictum pecuniarium subsidium, maiestati suae decre­uerint de singulis portis, seu integris sessionibus iobagionali­bus, iuxta presentis dicae connumerationem ab ipsis prescrip­tam, unum cubulum tritici, seu quartale Posoniense, et unum cubulum auenae aut hordei, siue alterius cuiuscunque bladi,

Next

/
Thumbnails
Contents