Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
88 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. pro pabulo equorum commodi, e proxima messe ad manus magistri victualium maiestatis suae administrare, quateuus regia eius maiestas vei unus serenissimorum maiestatis suae íiliorum expeditioni intererit: id regia eius maiestas a fidelibus suis regnicolis grato et benigno auimo aecipit, iis ipsis conditionibus, quas status et ordines tulerunt, quatenus et ipsi postulatis maiestatis suae de additione alterius floreni ad decretum subsidium pecuniarium addiderint. Quantum autem ad alia omnis generis victualia, pro uniuerso exercitu necessaria, attinet, gratum est maiestati regiae, quod fideles sui regnicolae eius quoque rei, in expeditiona summe necessaria, curam se babituros polliceantur ; itaque vicissim etiam curabit maiestas sua, ut victualia ipsa, quae ad castra, siue generalis siue particularis expeditio, fiat, conuebentur, in uia non impediantur sed in castris debito modo soluantur. Yerumtamen quod taxa et pretium illorum in particuliari expeditione non solum per capitaneum, sed adhibitis etiam vice comitibus et duobus aut tribus nobilibus eius loci, ubi exercitus procedet, constitui debeat : id maiestas eius regia et incommodum et graue futurum putat; dabit tamen negocium domino palatino, ut is aestimatione et taxa victiialibus, quae per colonos in castra ad mercatum conuehentur, imponenda, authoritatem suam quoquo tempore interponat, et in expeditione generali una cum supremo bellico marescalco, in particulari vero cum caeteris maiestatis suae officialibus, prouideat, ne vel milites vel coloni grauentur, aut iniuria afficiantur. Porro sacra regia maiestas benigne quoque probat et admittit contributionem ternorum denariorum Hungaricalium quam status et ordines regni, pro recompensatione expensarum, per oratores suos proxime exacta liyeme üatisponae factarum, decreuerunt. Caeterum cum status et ordines huius inclyti Hungáriáé regni intelligant quam necessaria sit locorum finitimorum fortificatio, et propterea eandem hoc anno, iuxta conclusionem superioris anni conuentus, omnino continuandam, atque ab omnibus statibus iuuaudam existiment, et regia eius maiestas credat haue esse ipsorum statuum mentem, ut huiusmodi loco-