Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. júniusban. .103 natio Hungarica, fideles subditi suae maiestatis, perpetuo suae maiestati fideliter reseruire curabunt. Ista enim monetae Hungaricae explosio non saltem in lioc admodum damnosa est, quod fideles suae sacratissimae maiestatis subditi praeparamenta bellica, arma videlicet, sil)i ipsis coemere, aliaque ad locorum finitimorum munitiones necessaria instrumenta, Viennae et aliis in locis ordinäre, expensasque quottidianas ibidem facere non possunt ; sed insuper inducit maximum regni Hungáriáé vilipendium, animorumque illius gentis alienationem maximam; suspicantur enim, ut quorum moneta non acceptetur, illos quoque parum gratos esse. Insuper visum etiam est, ut sacratissima maiestas regia dignetur serio domino Strigoniensi committere, ut, iuxta decretum, et constitutiones diuorum quondam Hungáriáé regum et totius regni. in cusione argenti et auri officio suo superintendat et satisfaciat; et officialibus quoque suis maiestas sua sacratissima clementer committere dignetur, ut ipsum dominum Strigoniensem ad offitium sUum exercendum, ad quod regno iuratus est, admittant, et ut Pisetarius suus intersit semper, dum aurum et argentum praesentatur ad cameram regiam, ut sciat, veluti contrascriba quidam, quantus numerus auri et argenti singulis hebdomadis praesentetur ad cameram, quo eo magis praecaueatur auri et argenti 11011 cusi exportatio; exceptis propriis necessitatibus sacratissimae regiae maiestatis, et serenissimorum liberorum suorum; eo quod predicta auri et argenti non cusi exportatio, in damnum prouentuum regiae maiestatis et regni, ac domini quoque Strigoniensis non mediocre vergere dignoscitur. Itidem supplicant, ne cuprum, nisi iusto et competenti pretio, extraneis diuendatur,ut eiusmodi lucrum, non in priuatorum liominum commodum, sed in publicam regni utilitatem et defensionem conuertatur. Supplicant etiam, ut sua sacratissima maiestas eiusmodi cupri emptoribus et eductoribus extraneis committat quo solitum Thelonium, Iiis qui pontium et viarum reparationi in territorio eorum inuigilant, persoluant, quemadmodum domini quoque Fuggeri, dum cuprum educebant, soluerunt. Optime recordatur sacratissima maiestas regia, quanta instantia, et quibus precibus fideles subditi Hungari in dietis et conuentibus annorum superiorum insteterint apud suam