Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

80 A L'OZSOIM ORSZAGGYHLÜS. cacratissimam maiestatem pro rectificanclis metis inter Hun­garos, nec non Austriam et Morauiam ac Stiriam; ex ea etenim inaequalitate et controuersia fidelibus ipsis subditis utrinque non parua damna quotannis inferuntur. Et licet sua sacratis­sima miaestas in partibus presertim Keuzegli et vicinis locis, specialibus missis commissariis, complures causas et differen­tias limitum reuideri et etiam in scripturam redigi, nonnullas etiam earundem causarum, per sententiam diffinitiuam, in sua propria presentia diffiniri fecerit, nulla tarnen fere executio earundem causarum et adiudicationum hactenus facta est, sed in iisdem rerum turbationibus fideles ipsi persistunt; iterum igitur bumillime supplicant suae sacratisimae maiestati, tan­quam domino et regi ipsorum naturali clementissimo, dignetur iam tandem gratiose ea quae adiudicata sunt, ad effectum perduci facere, et ea quae reuisa duntaxat, et in scripturam redacta, iinali adiudicatione determinare, ac demum executioni demandare, ut fidelibus utrinque subditis pax aliquando mu­tua et quies paretur. In partibus etiam Zakolczae et Mora­uiae, differentiam illam limitum vetustam, finali determina­tione, et fine seu decisione claudere, et iam nunc ad utraque liaec loca deputare et nominare commissarios, qui liaec debito modo exequenda curent; ne regua et prouinciae vestrae sacra­tissimae maiestatis ita inter se, super eisdem limitibus, per­petuo dissideant. Itidem et in Croatia ac Sclauonia metae illae rectificentur. Praeterea iam in aliquot generalibus conuentibus sacra­tissimae regiae maiestati supplicatum extitit, ut libertás do­minorum prelatorum, baronum, nobilium et liberarum atque montanarum ciuitatum, omniumque regni statuum, iuxta anti­quam libertatem ac consuetudinem, per teloneatores quoscun­que, et etiam per tricesimatores suae sacratissimae maiestatis ubique in Hungaria, in Croatia et Sclauonia obseruaretur suaque sacratissima maiestas, intellecta iusta supplicatione fidelium suorum, publicis editis constitutionibus tam in non exigendis tricesimis, tributis et Theloneis, quam aliis quibus­cunque libertatem ipsam laedentibus, eam integram conseruari» voluerit; non obstantibus tarnen huiusmodi publicis decretis, passim theloneatores et tricesimatores suae maiestatis, de bis

Next

/
Thumbnails
Contents