Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. jÚNirSBAX. 75 me est denotatum ; hoc tamen dempto, quod nulla omnino pecunia ad labores illos contribuatur, sed quod labores ipsi. de bonis omnium dominorum et nobilium, simpliciter eo ordine perficiantur, prout illic sancitum est; hoc etiam dempto, seu specificato, quod comitatus isti; nempe Lyptho, Arwa. Thwrocz et Zolyom, non ad arceni Lewa, quemadmodum fuerat tuuc conclusum, sed ad vetus Zolium, eosdem laboratores praebere debeant, eo quod delensio eorum ex eo loco plus quam ex Lewa dependeat; comitatus praeterea Scepusiensis, Saaros, Abawywar, Ungh, Zemplyn et Thorna laborent, non ad alium quempiam locum, sed ad Cassouiam duntaxat, qui locus supra omnia est importantissimus; aliarum etiam ciuitatum superiorum coloni non ad alium quempiam locum, sed ad suam quique ciuitatem labores istos praebeant, prout et coloni praepositurae de Jazov et alii, qui nunc ad eandem praeposituram possidentur, ad fortalicium castri Jazov, quod etiam multum importat, debeant laborare. Hoc addito, quod quia munitio ista, seu fortificatio finitimorum locorum omnibus ex aequo estuecessaria, propterea nemo se ab eadem subtrahere debeat, unde et illa lóca seu arces, quae in inscriptione Austriaca continentur, intra tamen metas Hungáriáé existunt, ad huiusmodi labores, iuxta exigentiam sui comitatus, mittere debeant; nam si mittele noluerint, ueque alii regnicolae Hungari labores ipsos praestare volunt. Quod si vero quipiam negligentes in hac locorum fortiíicatione fuerint, et constitutionibus publicis non obtemperaverint, ac vei colonos suos ad ea loca ad quae deputati sunt non miserint, vei aliorum quoque colonos coegerint alio proficisci ad laborandum, illi iuxta prioris dietae ordinationem compellantur et puniantur irremissibiliter. Supplicant etiam praedicti status et ordines, ut sua sacratissima maiestas officialibus et capitaueis suis, in arcibus finitimis constitutis, serio committat, ne pauperes colonos, ultra publicas constitutiones, per sacratissimam maiestatem suam gratiose coníirmatas, ad eiusmodi labores minis, mulcta, seu verberibus compellere praesumant et aegyptiaca seruitute crucient, quemadmodum hactenus in plerisque locis factitatum esse compertum est; si enim capitanei et praefecti locorum ita agere perrexerint, verendum est, ut coloui ipsi eo amplius