Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
76 A rOZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. ire, £eu compelli 11011 possint, et sic cessatio labor um etiam promissorum sit futura, cum magno locorum finitimorum cletrimento. Quod autem pertinet ad judiciorum celebrationem, necessarium omnino videtur, ut judicia ipsa celebrentur, ne violentiae passim ita impune committi et maior rerum turbatio oriri valeat. In duobus autem terminis judicia ipsa celebrari debebunt, liic quidem Posonii comitatibus propinquioribus, iuxta limitationem in superioribus dietis superinde factam, pro octauo die festi beati Michaelis archangeli proxime futuri, Comitatibus vero superioribus iu ciuitate Lewcliouiensi, pro octauo die Epiphaniarum domini, similiter proxime futuro, durareque debebunt, per continuos quadraginta dies, demptis diebus festis; in quibus quidem utrisque judiciis omnes causae, seu differentiae, qualiumcunque negotiorum post mortem serenissimi olim regis Ludouici emergentium seu commissorum leuari et adiudicari debebunt, nulla facta superinde causarum distinctione ; ct ultra hoc, ea judicia, quae ex publica prioris conuentus constitutione continue per dominum Palatinum iudicari decreta sunt, per eundem, dum et quando ipse dominus palatínus, considerato statu rerum et temporum, iudicandas censuerit, continue adiudicari possint et debeant. Judicia etiam Ecclesiastica in eis causis, quae forum spirituálé concermmt, sine intermissione, per vicarios dominorum praelatorum, iuxta priorum conuentuum constitutiones, et more alias obseruato, iudicentur. In eisdem negotiis spiritualibus et ecclesiasticis hoc etiam inprimis necessarium fore existimatur, ut sicuti priuilegia et libertates omnium regnicolarum obseruari et inuiolata esse debent, ita etiam libertates siue priuilegia ecclesiastica ab omnibus inuiolabiliter obseruentur. Nam alioqui domini praelati et reliquae ecclesiasticae personae, suo ofhtio incuinbere non valerent. Signanter ut visitatores Archidiaconi, aut eorum substituti, dum in visitandis ecclesiis et diocesibus progrediuntur, liberi ubique admittantur, suumque offitium exercere, cum omni facultate et jurisdictione ecclesiastica, possint et valeant, sine impedimento quopiam per patronos locorum, seu quorumlibet aliorum liominum praestando; et ne