Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
74 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. lata victualia in ipsa castra conuehi faciant; remotiores autem ad communem et competentem locum, ipsis per sacram regiam maiestatem tunc significandum, idein praestari faciant; conclusum autem est, ut illi quoque coloni qui Thurcis sunt tributarii lianc frumenti oblationem integre exoluant, Quod autem ad alia omnis generis victualia, pro uniuerso exercitu necessaria attinet. sua sacratissima maiestas, pro sua summa prudentia, considerare potest, has reliquias regni iam maximopere attritas, nedűm valido exercitui, qualis nunc conscribeudus est, sed vix mediocri sufficientem commeatum praestare posse. Nihilominus in hac quoque re eam diligentiam regnicolae ipsi adhibituri sunt, quae maximé tieri poterit, dummodo sua sacratissima maiestas dignetur clementer prouidere, ut victualia ipsa quae ad castra, siue generalis siue particularis expeditionis, conuehentur, in via ne impediantur, et in castris debito modo soluantur; alioqui impossibile erit aliqua victualia deduci, si rapinae non cessauerint, solutioque pro ipsis victualibus non fiat. Supplicant nihilominus suae sacratissimae maiestati, ut de necessario commeatu, ex aliis quoque regnis et prouinciis suis exercitibus et gentibus, in expeditione futuris, clementer prospicere velit, ne denuo ex hac occasione, penuriaque victualium, miserorum colonorum oppressio atque spolia nascantur, pro quibus auertendis, iam copiosissime suae maiestati supplicatum est, et nunc quoque uniuersi fideles subditi suae maiestatis Hungari supplicant, ut ex regia sua dementia ita prouideat, ne clamore miserorum colonorum diuina ira contra gentes suae sacratissimae maiestatis et regnum hoc afflictum adbuc magis prouocetur et accumuletur. Victualia autem ipsa certa et competenti limitatione soluantur, quae quidem limitatio solutionis in particulari expeditione tieri debeat non per solum capitaneum, sed adhibitis etiam vicecomitibus atque duobus aut tribus nobilibus potioribus eius loci, ubi exercitus procedet. Decreuerunt insuper status et ordines praedicti, ut locorum finitimorum munitio, quae pernecessaria est, iuxta superioris anni conuentus conclusionem, hoc quoque anno continuetur, atque ab omnibus statibus iuuetur, omnino illis módis, diebus et locis ac actibus, prout in articulis illius dietae latissi-