Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN. .103 dimidium taiitum subsidii huiusmodi soluere teneantur. Dicatores quoque, qui ad conuumerationeni liuiusmodi subsidii emittentur, iuramento solius iudieis eins loci, in quo connumeratio fit, super praedictis omnibus sint contenti; ita tarnen, ut quantum ad colonos Thurcis subiectos attinet, si dicatores iuramento iudicum contentari noluerínt, tunc a iudicibus nobilium eius loci, iuxta veterem consuetudinem, et sub iuramento fidelitatis, de veritate certiores fieri possint, et ipsi iudices nobilium, quilibet de colonis in suo processu existentibus fateri, sub eodem iuramento teneantur; libertini vero nulli ab huiusmodi contributione sint exempti, praeter illos qui ]in propria solutione, victu et amictu continuo dominorum sunt, vel eisdem equis, aut alio genere mercedis seruiunt; hoc quoque addito, quod quia supersunt certae adhuc restantiae exigendae, de contributione anni proxime transacti, de illo altero tloreno, qui circa festum omnium sanctorum exigi debebat, et interim dum terminus ille aduenisset, contigit multas domos, imo iutegras villás, per Thurcas vel etiam exercitum regiae maiestatis depopulatas seu depredatas, rebusque spoliatas fuisse: ergo illi ita depraedati seu depopulati, habita superinde bona certificatione, a solutione illius quoque fioreni sint omnino excepti, et liberi; si vero contingat quod quispiam, cuiuscunque status et conditionis existat, contributionem praefatam regiae maiestati oblatam pro se temere usurparit, subiaceat poenis, in articulis dietae Posoniensis 1546. ab ipsis regnicolis constitutis atque ordinatis. Ut autem sua maiestas cognoscat fidelium suorum Hungarorum promptitudinem atque ad defensionem patriae seruitiumque suae maiestatis paratissimum animum: decrenerunt ut de singulis portis seu integris sessionibus iobagionalibus, iuxta praesentis dicae praescriptam connumerationem, unus cubulus tritici, seu quartale Posoniense et unus cubulus auenae aut hordei, siue alterius cuiuscunque bladi, pro pabulo equorum conimodi ex proxime futura messe ad manus magistri victualium suae maiestatis, si videlicet expeditio aliqua generalis, in qua videlicet vel maiestas sua personaliter, vel unus filiorum suae maiestatis interfuerit, progredietur, et non aliter, gratis sineque pecunia, opera colonorum suorum administrentur; ita ut castrisseu exercitui viciniores comitatus, ob-