Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 consueuerit, ultra eos sumptus, quos maiestas sua ex propriis suis prouentibus eo conuertit; 11011 potest fieri, quod regia eins maiestas, non praestita aut saltem dilata contributione, pro­missa illis in tempore merita stipendia persoluat; quemadmo­dum fideles maiestatis suae status atque ordines ipsimet con­siderare possunt, siquidem eos non latét, quod pro conserua­tione et incolumitate lmius regni sui Hungáriáé fiscum seu aerarium suum eo usque exhauserit, ut sola et absque fidelium subditorum suorum auxilio et subsidio tam immensos sumptus sustinere nequaquam valeat. Secunda causa, eaque non minimi momenti, est, grauis­simorum damnorum et iniuriarum, quibus sese maiestatis suae fideles regnicolae a militibus maiestatis suae opprimi quaerun­tur, inopia et defectus commeatunm et victualium, quae si exer­citui grauissimis maiestatis suae impensis pro defensione et per­mansione fidelium regnicolarum suorum adducto non subminis­trentur,(uti equidem maiestas sua cuperet a nonnullis suis regni­colis liactenus tam necessarii officii maiorem curam habitam esse) cogitur miles castris eggredi, eaque passim, ubicunque po­test, quaerere ; namex aliis maiestatis suae regnis et prouinciis non ita facile ad omnes regni partes comportari possunt, et tum fit, quod interdum non victum modo, sed aliam quoque suppel­lectilem rapiendi occasionem nanciscantur, et repugnantibus co­lonis, graues quandoque rixae, digladiationes et caedes fiant, prout in proxime praeteriti anni expeditione Babociense et in aliis locis accidisse constat,ubi culpa iis maximé tribui debet, qui exercitum victualibus, cum etiam possent, pro liouesto et coni­petenti precio, iuuare negliguut; compertum est enim maiestati suae, saepenumero multo ante monitos i'uisse locorum illorum incolas, quae copiis maiestatis suae transeundum fűit, quam illae eo peruenissent, ut tempestiue frumenta triturari cura­rent, et vei ipsimet ad mercatum necessaria exercitus alimenta conueberent, vei officialibus maiestatis suae iumentis et aliis? quibus opus esset, rebus, ad comparanda, conueliendaque illa operám nauarent; sed vei maiestatis suae mandata, vei offici­alium suorum monita parum plerumque ponderis habuisse; ita­que plurimum dubitat regia eius maiestas idein deinceps quo­que futurum, nisi status et ordines regni de modo et ordine

Next

/
Thumbnails
Contents