Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
58 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. aliquo inter se deliberent et concordent, quo facilius copiis maiestatis suae quoquo tempore de victualibus prouideri possit, et illis ea sectandi et extra castra vagandi ansa tollatur. Praeterea non exiguam etiam causam praebuit tot malis et damnis, turpissima illa nonnullorum regnicolarum a regia «ius maiestate defectio atque rebellió, quorum reprimendorum gratia maiestati suae exercitus in superiores regni partes ablegandus fűit; nisi enimrebellionesconcitataenonessent,nec tanto in partibus illis regni exercitu opus fuisset, sed quia et fidelium maiestatis suae et rebellium bona, ut plurimum sunt permixta, adeo quod a multis discerni et internosci nou possint, vix potuit aequalitas tam praecise in liuiusmodi coní'usione utrinque seruari, et praecaueri quominus etiam insontes ac fideles redundarent, ea quae contra solos rebelies et inficleles maiestatis suae subditos fieri debebant; ex quo alias quoque experientia testatur, nulla prudentia aut diligentia unquam fieri potuisse, quod non aliquid damni dátum sit, sicubi exercitus, morari aut transire solent; atqui minus admirandum est, quod milites colonos aliquando iniuriis et damnis afficiant, cum miseri nonnunquam a propriis dominis, qui et ipsi illos perinde ac milites tutari et fouere deberent, non usque adeo sint tuti, quin grauiter ab eis vexentur et premantur; neque enim solum a maiestatis suae militibus opprimuntur et damnificantur miseri coloni, sed partim a suis, partim ab Haidonibus quoque et aliis priuatis praedonibus, qui non sunt in stipendio maiestatis suae, infestantur, quae damna pene omnia in maiestatis suae milites conferuntur. Sed qualiacunque tandem sint tantae crudelitatis et oppressionis fomenta et causae, regia maiestas, pro summa sua benignitate, qua íideles suos subditos complectitur, ea omnia molestissimo animo accepit, easque rationes et vias inibit, per quas grauaminibus et malis istis mederi queat; et curabit per commissarios tam eos, qui praeteritis temporibus a serenitate regia Bohemiae, domino nostro gratiosissimo ad superiores regni partes lioc nomine expediti fuerunt, nempe Sigismundum Torda et Joannem Gőrczacher, qui etiamnum lioc nomine illic moram trahit, quam alios qui adhuc deputandi erunt, eorum omnium quae per milites patrata esse dicuntur, exactam inqui-