Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

56 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. maiestas tantam regni sui calamitatem atque eiuscemodi vio­lentiarum et iniuriarum atrocitatem et erudelitatem non gra­uiter ferre. Itaque subditis suis, propter tot et tanta damna perpessa, clementer condolet, malletque euin esse rerum et temporum statum, ut íideles maiestatis suae subditi, ab omni militum iniuria tuti, pacifice et quiete viuere possent; recor­datur regia eins maiestas in prioribus etiam conuentibus tales quaerelas ad maiestatem suam a fidelibus suis regnicolis per­latas esse, ubi maiestas sua non neglexit commoda, et quae­cunque potuit, remedia adliibere, idem nunc quoque facere parata est, et. pro viribus sane reipsa praestare contendet; nam regia eins maiestas non ignorat et cleum omnipotentem et homines tani enormia ac nefanda erimina, qualia maiestatis suae militibus imputantur, abominari, prout etiam maiestati suae, tanquam regi Cbristiano vehementissime displicent, eo quod sint ab omni lioiiestate aliena, tum quod regnum ipsum ac eiusdem incolae boc modo in extremum interitum et perni­ciem adducantur. Verum regia eius maiestas animaduertit non leues esse causas, quae tot et tantis damnis, incommodis, vio­lentiis et oppressionibus materiam et fomentum subministrant • primum moram solutionis militum, quae liactenus fűit, ubi sane aliis quoque magnis principibus non solum Christianis, sed ipsi quoque Turcarum principi, saepius diuersa inipedimenta obsti­tisse constat, propter quae militibus suis in tempore satisfa­cere non potuerunt, et ea occasione subditis suis non pariim damni dederunt, eo quod milites inde sibi in miseros subditos grassandi licentiamsumpserint; solutione namque dilata mani­festum est, militem aegerrime regi aut contineri posse, quo­minus ad danmificandos subditos aminum adiieiat, et omne genus mali perpetrare audeat; mora autem solutionis, quan­tum ad regiam eius maiestatem attinet, inde potissimum pro­cedere videtur, quod contributio subsidiorum, quae maiestati suae pro intertentione gentium a fidelibus subditis suis decer­nitur, non semper ad praefinitos terminos confertur, ac saepius nec integra praestatur; cum enim maiestas sua solita sit ratio­nem ponere, quem militum numerum ex subsidiis seu contri­butionibus hdelium suorum subditorum alere et iutertenere possit, eisque gentibus inde Solutionen! deputare et assiguare

Next

/
Thumbnails
Contents