Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JUNIU8BAN. 55 V. 1557. Június. Ferdinand király válasza az országgyűlés első feliratára. Sacra Romanorum Hungáriáé et Bohemiae etc. regia maiestas, dominus noster clementissimus, benigne intellexit, quae maiestatis suae fideles subditi, domini praelati, Barones, magnates, nobiles, caeterique uniuersi status et ordines regni sui Hungáriáé, in hoc conuentu congregati, ad maiestatem suam humiliter per ferenda duxerunt, priusquam ad tractationem et conclusionem illorum articulorum deuenirent, quos maiestas sua regia illis deliberandos proposuit; ad quae regia eius maiestas ipsis fidelibus suis regnicolis clementer respondet. Primum sane regiae eius maiestati gratum valde et optatum accidit, quod fideles sui regnicolae debita gratitudine ac fidelium et perpetuornm suorum seruitiorum oblatione exceperint, atque agnouerint grauissimos illos labores, curas et molestias. quas maiestas sua tum praeteritis temporibus, tum nouissime etiam in haue usque diem, pro defensione, incolumitate et salute huius regni sui, non siue ingenti sumptu atque impensa, sustinere dignata est. Et cum maiestas sua videat huiusmodi paternam suam sollicitudinem et operám a fidelibus subditis suis non sperni aut parui fieri, liaud dubie deiueeps quoque officio Cliristiani regis fungi, fideliumque suorum regnicolarum incolumitati, permansioni, et quieti sedulo et clementer ineumbere non ommittet, sibi promittens, quod vicissim ipsi maiestatis suae tideles regnicolae iis quae ad iuuandos tarn pios et salutares maiestatis suae conatus per ipsos praestari possunt ac debent, non defuturi sint. Quod autem iidem status atque ordines ostenderunt, se nihil certi ad maiestatis suae mandatum super articulis propositionis tractare vel concludere, multo minus ad executionem perducere posse, nisi maiestatis suae beneficio grauissimum quoddam impedimentum amoueatur, et e medio tollatur, nimirum miserrima et incredibilis illa oppressio, quam hoc miserrimuinregnum et incolae eius nobiles atque ignobiles a gentibus et exercitu maiestatis suae patiuntur; non potest regia eius