Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
54 A. POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. vestrae sacratissimae maiestatis, undecunque et quibuscimqne impensis collecta, simul cum reliquiis regni infoeliciter pereat, prout liactenus, proli dolor; vestra sacratissima maiestas in variis et magnis expeditionibus cum suo ingenti damno et periculo suorum experta est. Supplicant igitur status et ordines, cum omni humilitate et subiectione, vestrae sacratissimae maiestati, tanquam domino ipsorum clementissimo et regi piissimo, prout etiam in prioribus dietis et conuentibus saepe supplicarunt, dignetur iamtandem, respectu dei omnipotentis, et pro sua regia dementia inuenire talem viam et ordinem, ut huiusmodi oppressiones et desolationes inauditae, quae neque apud iníideles audiuntur, in posterum cessent, et quae liactenus factae sunt, emendentur. Licet namque vestra sacratissima maiestas antea quoque dementer Semper responderit, et gratiose obtulerit se missuram commissarios, qui liaec talia reuideant, et rectificent, licet etiam iuxta huiusmodi suam dementem oblationem commissarios saepe miserit, capitaneisque et militibus stricta superinde mandata dederit, ipsique milites et capitanei a vestra sacratissima maiestate plenariam, vei cum paruo defectu solutionem, per importunas etiam iustantias, consequuti fuerint; per illos tarnen usque in praesentem diem nulla fere satisfactio miseris hominibus impensa est, Propterea dignetur vestra sacratissima maiestas, respectu potissimum dei omnipotentis, et pro auertenda ira illius, alium quempiam et efficatiorem ac cum effectu modum, aliudque remedium apponere, suisque fidelibus gratiose ostendere, ut iam tandem liaec mala auertantur. Quae quidem modiun et ordinem postquam vestra sacratissima maiestas gratiose adhibuerit, suisque fidelibus significauerit, eo intellecto, fideles status et ordines apposituri sunt omnem operám et diHgentiam, ut in articulis propositis ea tractent et concludant, quae fideles subditos tractare et concludere decet. Kivid ; Scriptum querelarum quod ordines Regni Hungáriáé maiestati regiae super propositione facta exliibuerunt XII. Maii. (sic). (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.)