Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN". 49 fortunarum suarum incolumi permansione agatur; hortatur eadem maiestas sua uniuersos regni ipsius sui Hungáriáé status et ordines, ut postquam vident alienas nationes a presenti ipsonim periculo remotiores, nihil non. quod ad vicini ipsis regni defensionem et optimum statum pertinet, prompte et alacri animo praestare: tractent et deliberent de modo et ordine proficiscendi in expeditionem generalem, si ad eam ventum fuerit; nam licet superioribus annis hac de re consultatum, certique ordines constituti sint. post illa tamen decreta non paruae in regno ipso mutationes contigerunt. partibus nonnullis per Turcas occupatis, aliquibus vero a íidelitate suae maiestatis in factionem transeuntibus; consultent itaque et decernant inter se denuo, ut si vei suam maiestatem personaliter, vei serenissimos eiusdem filios in bellum (prout sua maiestas nec suae, nec serenissimorum liberorum suorum personae parcere statuit) proficisci contingat, quales insurrectiones, quiue gentium ordines et apparatus, pro tutanda et conseruanda, vei etiam recuperanda patria, seruari debeant; cumque preterea magnopere opus sit, ut preter infinitos generalis ipsius expeditionis sumptus, finitima loca necessariis gentium praesidiis et munitionibus prouideantur, omnibus verocognitum et exploratnm sit maiestatem suam cum caeteris regnis et provinciis suis haereditariis tot sumptuum et expensarum oneribus sustinendis haud parem esse i^osse, ut quae omnes prope facultates et fortunas suas in publicam istam regni defensionem iam dudum impenderit, et quoad eius fieri potest, impendere non cessabit, idcirco maiestas sua regia eosdem regni sui status gratiose requirit, ut quia haec nonnisi in ipsorum et regni conseruationem et tuitionem potissimum íiunt et parantur, de speciali necessaria ac debita ope et subsidio pecuniario praestando, inter se tractent et decernant; ut sic perspecta eorum promptitudine, non solum Bohemi, caeterique prouinciales illis annexi, sed etiam praefati status et ordines imperii, imposterum quoque ad ferenda ipsis subsidia paratiores, promptioresque inueniantur. Praeterea, cum sciant fideles status et ordines regni victualia esse rem unam omnium necessariam in hello, utpote quibus deficientibus caeteri omnes apparatus et omnes conatus Mugyar Országgyűlési Emlékek. IV. 4