Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
50 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. frustati suiit : kortatur illos sacra maiestas sua, ut quemadmodum ipsa iam in aliis regnis et prouinciis suis fecit et imposterum faciet, ita et ipsi inter se tractent et decernant de constituendo aliquo modo et ordine praeparandorum in Hungaria omnis generis victualium, et eorum bello et exercitui expeditionis ipsius, si qua est futura, commodius opportuniusque subministrandi. Postremo quia sunt pleraque coníiniorum loca ad defensionem regni plurimum importantia, sed munitione male admodum prouisa, de quibus communiendis, licet sua maiestas quantum potuit, curam habere non destitit, íideles etiam suae maiestatis regnicolae superiori in conuentu liunc in usum aliquid contribuerint, pleraque tarnen non sine periculo regni et partium circumiacentium pendent adhuc imperfecta, quare de hoc quoque sua maiestas praefatos status et ordines regni sui hortatur, ut munitionum quoque huiusmodi continuandarum, quaesitis viis et módis quibuscumque commodis, non sint immemores, praecipue cum experientia iam edocti sint, quantum eiusmodi fortalitia fmitima bene munita et prouisa ad retardandos et auertendos etiam hostium conatiis, cum alias, tum hoc proxime preterito anno profuerint. (Egykorú írat a bécsi titkos íevéltárban.) IV. 1557. Június. A pozsonyi országgyűlésnek első felirata. Sacratissima maiestas regia et domine domine elementissime. Fideles subditi vestrae sacratissimae maiestatis, praelati, barones, magnates, nobiles, caeterique uniüersi status et ordines regni yestrae sacratissimae maiestatis Hungáriáé, in hac praesenti diéta constituti, liumillime intellexerunt dementem propositionem eiusdem, ubi illa gratiose dignata est eosdem fideles subditos verbo et scripto certiores reddere de rebus et negociis illis, quae eaclem vestra sacratissima maiestas superioribus temporibus apud status sacri Romani Imperii, nec non alias suas provincia» non sine magnis laboribus et sumptibus pro defensi-