Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
48 A L'OZSONYi ORSZÁGGYŰLÉS. Postquam enim sacra maiestas sua, Iiis proxime preteritis mensibus, se Ratisbonam ad conuentum Imperialem contulisset, inter alia ardua et grauia imperii negocia, quae suae maiestati incumbebant, pro solita sua cura atque sollicitudine, non destitit apud status et ordines ijosos imperii ea agere et procurare, quae non solum ad istarum regni huius sui reliquiarum defensionem, verum etiam, deo bene volente, pristinae integritati atque decori restitutionem pertinere visa sunt; quae quidem quanto studio, diligentia et sedulitate egerit, testes esse possunt satis copiose ipsorum fidelium regnicolarum suorum oratores, qui et ipsi praedictae dietae imperiali pro implarandis auxiliis interfuerunt, pleraque audierunt, suaeque maiestatis labores atque curas viderunt, atque tandem benignitate dei optimi maximi, suisque sollicitationibns tantum effecit, ut ipsi status et ordines Imperii, partim fidelium suae maiestatis Hungarorum praesenti calamitati et quasi extremo exitio compatientes, partim vero sua quoque pericula, quae pereunte Hungaria ipsis euenire possent, mature auertere volentes, subsidium equitum pariter et peditum non mediocre se daturos beneuole obtulerint; prout maiestas sua id fideles subditos suos ab oratoribus ipsorum praedictis pro maiori parte hactenus intellexisse et scire credit. Sic confectis in imperio ad vota rebus, inde, cogendi pluris auxilii gratia, se in Boliemiam maiestas sua conferre non neglexit, ubi similiter actis et tractatis cum omni diligentia rebus, eorum quae ad publicum et commune regni sui Hungáriáé bonum spectare visa sunt, non fuit immemor. Nam et ibi a fidelibus suis Bohemis, caeterisque prouincialibus suis adiunctis, partim propinguae vicinitatis et antiquae societatis, partim vero propulsandi a se quoque non longinqui periculi memoribus, iustum gentium et praecipue equitum subsidium preparauit, ita ut tarn impérium et Bohemia, quam reliqua suae maiestatis regna et prouinciae omnes non contemnenda in Hungáriám auxilia, contra communem nominis Christiani hostem, prompte et beneuole contulerint. Quum itaque regna et prouinciae exterae tarn promptos et beneuolos in adiuuandis vicinis suis se declararint, res vero de fidelibus suae maiestatis Hungaris, eorumque et omni um