Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN". 45 longo juris processu, sed postquam manifeste in tali casu et crimine deprehensi fuerint, puniantur; quod licet antea quoque fuerit conclusum, hactenus tarnen obseruatum non est. Solent enim nunc omnia ad longum litis processum reiici, et sie fiscus maiestatis vestre iustis prouentibus suis spoliatur. Maximum insuper damnum singulis annis inferunt tri­cesimis officiales dominorum Fuggerorum in Yereskö et Detre­kö constituti, et officiales dominorum de Rewa, ac domini Or­zagh, qui violenter et armata manu, et absque solutione trice­sime pecora abegerunt, et in dies abigunt, eo pretextu, quasi ea pro usu arcium et coquiue dominorum suorum emissent, cum is numerus boum, (ut tricesimatores referunt) qui per eos abigitur, ad coquinam eciam unius priueipis superfluus esset. Que omnia in damnum fisci maiestatis vestre cedunt; quare liumiliter censeremus, quod maiestas vestra dictis dominis committere dignaretur, ut de abactis bobus tricesimam sol­uere, ac de cetero a tali violenta abactione, sub graui pena per status decernenda, supersedere debeant. Queruntur denique negociatores, multum a se et merci­bus ac pecoribus suis passim in Theloneis exigi, et ob hoc de­territi magnitudine exaetionum, plerique ant cessant a questu, aut ad Turcicam ditionem cum eorum rebus diuertunt, id quod maximo damno fisci maiestatis vestre fit; censeremus itaque liumiliter, ut status decernant, iustas et antiquas consuetasque exaetiones in Theloneis et pontibus exigere. Quod si constitue­tur, magne utilitati fisco maiestatis vestre est futurum. Licet denique nostra non intererat quiequam de colo­norum commigratione maiestati vestre proponere, tarnen cum videamus, de his, que ea in re per status sunt conclusa, hacte­nus nihil obseruatum esse, per hoeque indignacionem diuinam aduersus nos prouocari : videretur nobis liumiliter, ut maies­tas vestra, et de subleuatione miserorum colonorum status clementer admouere dignaretur, quo ea, que de commigratione colonorum sunt decreta, per omnes firmiter obseruarentur. Nimis denique inconueniens ac iusticie contrarium vide­tur, utcunque sit usu reeeptum, quod tempore judiciorum, ju­dices et prothonotarii, eorum onerum siue mulctarum, in qui­bus jure aliqua pars litigans conuincitur, duas partes pro se

Next

/
Thumbnails
Contents