Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
46 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. tollunt, insuper literas in causis emanari solitas, magno et prorsus intollerabi Ii pretio redimendas proponunt, que res, miseros nobiles causantes, eo sepius adducit, ut judicibus spe maioris lucri, lites partium protrahentibus, cogantur plerunque non solum rem familiarem, sed et bona hereditaria distraliere, atque ita judices ipsos explere. Quare pium nobis et justum humiliter visum est, ut maiestas vestra, una cum statibus clementer in medium consulere et statuere dignetur, quo tani judices quam magistri prothonotarii et assessores, statuta salaria a maiestate vestra et regnicolis liabeant, nibilque vei onerum judiciariorum, vei pio redemptione literarum accipiant, sed limitato sibi salario viuant, onera autem judiciaria, fisco maiestatis vestre applicentur; nam et literarum redemptio adeo est aucta, ut pro singula membrana, seu, ut vocant, arcú papyri, et eo sparse scripto, florenum unum magistri prothonotarii exigunt, et sic miseri nobiles prorsus exbauriuntur. Dignetur igitur maiestas vestra, una cum statibus concludere, quid bac in re, pro commodo publico, magis conducere visum fuerit; nam in omnibus regnis et prouinciis maiestatis vestre, et ferme in toto mundo, judices nullám ex oneribus judiciariis partém percipiunt. Sunt preterea nonnulli, qui arces in confmiis habent, circa quas non mediocres prouentus, tarn ex priuatis suis, quam ex occupatis bonis perceperunt, cum quietiora erant tempóra, et nunc quoque percipiunt, nibilque de proprio ad eas impendere volunt, sed semper ad maiestatem vestram recurrunt, et a maiestate vestra subsidia ad intertencionem arcium illarum tiagitant; igitur humiliter censeremus, ut maiestas vestra clementer cum statibus decernere dignetur, quod tales suis sumptibus arces ipsas, sub pena in decretis expressa, teneant et prouideant, ne ob amissionem earum regno maiestatis vestre calamitas aliqua eueniat; dignum enim est, ut si utilitates ex arcibus quieto tempore babuerunt, et nunc babent, nunc eciam earum custodie et conseruationis curam liabeant; et si id suscipere nollent, judicaremus utilius fore, arces eiusmodi solo equandas, nam impossibile est, tot arcium custodiam maiestatem vestram subire.