Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

1563. SZEPTEMBER N0YE1IBEU 449 Licet autem tota ea pars regni nunc alieno subiecta sit domino, non deesse tamen arbitramur ibi plerosque, a fideli­tate maiestatis vestre sacratissime minimé alienos; et prop­terea requirendi et vocandi viderentur illi quoque inter alios fideles subditos maiestatis vestre sacratissime, ita ut in literis maiestatis vestre sacre fideles quoque appellati magis alli­ciantur, agnoscantque maiestatis vestre sacratissime singula­rem clementiam lioc quoque argumento, quod licet nunc se ut liostes erga maiestatem vestram sacratissimam ostendere co­gantur, a gratia tamen et dementia sua maiestas vestra sa­cratissima illos (etiamnum fideles eos vocando) nondum reie­cerit. Et alioquin etiam, quum proximis istis annis ipsi Transsyluani oratores suos liuc misissent, maiestati vestre sacratissime valedicturos, debitamque illi fidem renuntiaturos, maiestas vestra sacratissima illis in eo, quod optabant minimé consensit, neque vinculo fidei, quo maiestati vestre sacratis­sime astricti sunt eos liberauit, sed potius ad seruandam ipsi constanter fidelitatem illos adhortata fűit; ob quas causas omnes vocandi videntur ipsi quoque Transsyluani, vitande, ut dictum est, future excusationis causa. Porro locus ad quem regnicole conuocentur, commodior nullus videtur Posonio, cum ob alias rationes, tum vero prop­ter commoditatem Danubii, dies vero et terminus festum ascen • siouis domini. Pro festő enim diui Georgii regnicole vix con­uenire posse videntur, precipue si Transsyluani, comitatusque Hungarie nunc illis coniuncti, et aliquanto remotius distantes, venturi erunt. Et quia eleccio et coronatio ista serenissimi regis est res maximi momenti, videturque liaud dubie et Imperátori Turcarum, et quondam Regis Joannis filio futura prorsus cou­traria, prjcauendum esse videretur, ne eo ipso clectionis et coronationis tempore, turbe et motus aliqui a Turcis, vel regis Joannis filio, vel ab utroque simul moueantur, qui non solum hoc Maiestatis vestre sacratissime de serenissimo rege propo­situm interturbare, verum etiam regno et ditioni maiestatis vestre sacre insignem aliquam calamitatem inferre possint. Et quum alioquin, etiamsi eleccio et coronatio ista per maie­statem vestram sacratissimam non esset instituta, contingere A Magyar Országgyűlési Emlékek. IV. 29

Next

/
Thumbnails
Contents