Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

450 A. POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ OrSZÁGgYŰLÉS. posset, atque acleo verendum etiam videatur, ut Turce Ventura hac estate, si non generale, attamen particulare aliquod bellum contra Hungáriám moueant, iuducie vero, quarum maiestas vestra sacratissima in scripto suo mentionem facit, quam in­certe sint, et quam facile illas Turce pro eorum commoditate seruare, vel rumpere soleant, maiestas vestra melius norit, quam ut pluribuseidem declarare necesse sit; ad quoduis peri­culum precauendum, videretur nobis necessarium, quod maiestas vestra sacratissima iam nunc prouidere dignaretur, ut ea que peragere nunc instituit, secure et absque impedimento per­ficere queat. Oeterum quum Regna Hungarie et Bohemie, tempore plurium Hungarorum Regum, iam inde ab Imperatore Sigis­mundo usque, sub uno fere rege fuerint, maiestas vero vestra, pro suo in serenissimum regem Bohemie pio et paterno affectu, eius serenitatem in regem Bohemie iam antea nominare cle­menter dignata sit; suaderemus humilime, ut, quemadmodum in isto Hungarie, ita in Bohemie quoque Regno, sacratissima maiestas vestra suam serenitatem coronari, et ita in hoc quo­que finem facere dignaretur, ut coniunctis hoc pacto amborum regnorum viribus, serenitas sua defensioni Hungarie, suo tem­pore, melius prospicere possit. Postremo de ceremoniis, que circa haue eleccionem, et coronationem seruari solent et debebunt, • postmodum cum maiestate vestra sacratissima, quando eidem visu ni fuerit, conferemus. Atque hoc ita nobis ad maiestatis vestre sacratissime mandatum humilime, saluo meliori maiestatis vestre sacratis­sime iudicio, visa fuere. Kívül: Consiliariorum Hungarorum opinio super eleccione et coro­nacione Serenissimi Regis Boliemie. 14 Marcii 1561. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) \

Next

/
Thumbnails
Contents