Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.
448 A. POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. gendi et coronandi in Regem Hungarie serenissimum Regem Boliemie, tunc scilicet, cum assignata ad manus maiestatis vestre sacre Transsyluania, regnoque a faccionibus liberato, et unito, maior eius rei perficiende occasio et commoditas sese maiestati vestre sacratissime obtulisse videbatur; quod quidem tunc temporis maiestas vestra sacratissima (non dubitamus quin ob arduas et probabiles aliquas rationes) differre voluit; postquam tamen eadem, id quod antea nos suadebamus, nunc ultro et sua sponte vult et offert, nos quoque iudi. camus electionem et coronationem ipsam serenissimi Regis, ob eas potissinmm causas, quas maiestas vestra sacratissima ipsamet in scripto nobis porrecto abunde recenset, necessariam pariter et utilem, nullamque ulteriorem in bac re, feliciter dei benignitate ad effectum deducenda moram vel dilationem admittendam. Et propterea, ut res ista rite et suo modo incipiatur pariter et peragatur, indicenda primum omnium videtur per maiestatem vestram sacratissimam iam nunc statim generalis, de qua diximus, dieta, omnibus regni sui Hungarie et partium illi subiectarum statibus et ordinibus, et ad eam conuocandi literis, quarum formám, que nobis videretur, maiestati vestre sacratissime cum lioc scripto nostro simul exbibemus, praeter dominos Praelatos, et Barones omnes comitatus, non ut antea per internuntios tantum, sed de more et antiqua regni consuetudine viritim, et per singula capita omnes; status vero et ordines regnorum Sclauonie et Croatie, exceptis Baronibus, qui seorsim vocari debebunt, per solennes suos oratores; preterea Transsyluani quoque, tanquam non contemnendum regni membrum, cum comitatibus illis, qui nunc filio quondam regis «Toannis subsunt, mutata in aliquibus literarum, quibus vocabuntur, forma, buic scripto similiter adiuncta. Qui quidem Transsyluani et comitatus ob lianc causam nequaquam omittendi esse videntur, ne futuris aliquando temporibus possint obiicere, se ad lianc eleccionem et coronationem non esse vocatos. Nam si vocabuutur, et non comparebunt, eo saltem, quod vocati non fuerint, sese excusare non poterunt; si vero vocati non fuerint, excusationem ratione forte non carentern, pretendere possent, asserendo simpliciter se non esse vocatos