Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

IM. SZEPTEWHER NOVEMBER. maiestas sua caesarea optat eftectum consequatur. Id quod maiestas sua caesarea erga dictos domiuos consiliarios gratiose recognoscet. Kivül : Propositio pro Consiliariis Hungaricis facta per Caesaream Maiestatem, 11. Mártii 15G1. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) y. 1561. Márczius 14. A magyar tanácsosok felterjesztése, az országgyűlés és Miksa megválasztatása tárgyában. Sacra Maiestas Caesarea et domine, domine cle­mentissime. Ex iis, que maiestas vestra sacratissima uobis fidelibus suis consiliariis Hungaris, statim postquam buc venissemus coram dixit, et scripto quoque compreliensa ad legendum tra­didit, intelleximus domine clementissime, quam ob causam maiestas vestra sacratissima nos huc ad se euocare dignata fuerit; videlicet, ut communicato uobiscum consilio, suam de celebranda diéta, et coronando in Regem Hungarie serenis­simo principe domino Maximiliano Rege Boemie etc. etc., filio, et primogenito suo cbarissimo, domino vero nostro clementis­simo, mentem, atque voluntatem declararet, nostramque super bac sua intentioue sententiam et opinionem intelligeret. Quod itaque ad dietam ipsam attinet, quum eius cele­bratio hactenus usque solito diutius intermissa fuerit, maie­stasque vestra sacra, cum nuper indictam distulisset, literis ea de re suis ad status regni datis se se obtulerit, quod aliam judicere longius differre nolit: necessarium omnino videtur, ut ea pro agendis, tractandisque rebus et negotiis regni publicis, per maiestatem nostram Sacratissimam quamprimum in­dicatur. Quantum vero ad sacratissime maiestatis vestre de coro­nando serenissimo Rege propositum spectat, ut ea que nobis ad maiestatis vestre sacratissime mandatum humilime viden­tur ostendamus : recordantur aliqui nostrum, se iam ante cer­tos annos maiestati vestre sacratissime dedisse consilium eli-

Next

/
Thumbnails
Contents