Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

446 A POZSONYT KTTTATYYVÍJJASZTO ORSZÁGGYŰLÉS. mén maiestas sua caesarea cernit sese aetate, multis et dintuv-Iiis laboribus curis et niolestiis grauata in dies magis ac magis progredi, pro maiestatis suae paterno erga serenitatem eius amore, cuperet serenitatem eius liac Regni Hungáriáé corona se adhuc viuente insigniri. Ex qua quidem coronatione, praeter magnam laetitiam, quae inde ad maiestatem suam caesaream reditura videtur, animacluertit maiestas sua plurimum etiam utilitatis ad uni­uersum Regnum accessurum esse, quandoquidem serenitas eius etsi hactenus maiestati suae caesareae in procurandis et promouendis iis, quae spectant ad utilitatem salutem et ineo­lumitatem ac permansionem istius Regni nusquam defuit, hoc tamen stimulo incitata conseruationi ac defensioni et quibus­libet commodis Regni ac fidelium Regnicolarum istorum rna­iore adhuc animi ardore, alacritate et vigilantia una cum cae­sarea sua maiestate incumbet, et operám nauare liaud dubie studebit. Caeterum cum maiestas sua caesarea arbitretur hoc tem­pore magnam sibi dátum opportunitatem memoratum consi­lium et institutum prosequendi, et deo propitio ad optatum finem perducendi, existentibus durantibusque adhuc cum Tur­carum principe induciis, et alioquin etiam pace inter Reges ac principes christiauitatis firmata : constituit hanc^ quoque rem in futuro conuentu Posoniensi agendam suscipere, ipsumque serenissimum Bohemiae Regem promouere apud ordines ac Status Regni, ut ibi, cum scitu et consensu eorum, in Regem Hungáriáé recipiatur, pronuncietur, declaretur, recognoscatur, ac debita consuetaque solennitate coronetur; reseruata tamen et salua maiestati suae caesareae plena et absoluta Regni administratione, in qua maiestas sua caesarea eundem sere­nissimum Regem fidelem et obedientem habebit adiutorem. Quocirca maiestas sua caesarea a praefatis consiliariis suis benigne postulat et requirit, ut maiestati suae caesareae fideliter consulant, quibus módis hoc negocium agendum sit, et qua ratione literis, quibus ordines ac status Regni Hungá­riáé ad conuentum denuo conuocandi erunt, attingi atque ex­plicari, et deinde eisdem ordinibus et statibus in futuro con­uentu proponi, et cum eis denique tractari debeat, ut quem

Next

/
Thumbnails
Contents