Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIÜSBAN. 117 maiestas sua primo quoque tempore, pro utilitate ac necessi­tate regni, ad effectum deducere intendit; ea namque ratione habebunt Hungari pecuuiam quam foris et domini exponere poterunt, et tollentur omnes difficultatea, quas in lioc nouis­simo et priori ipsorum scripto responsiuo recensent. Quocirca regia eius maiestas fideles suos status atque ordines iterum gratiose requirit, ut deposita istiusmodi superuacanea contem­ptus et iniuriae (quae reuera nulla plane est) suspitione, hiis et aliis maiestatis suae rationibus in priori suo scripto expli­catis iam tandem obsequenter acquiescant. De venditione cupri maiestas sua fidelium suorum regni­colarum humilem admonitionem non dubitat e fide et singu­lari obseruantia profectam esse. Itaqueeamrem nunc pluribus non attingendam duxit; quin etiam non impediet quominus Pisetarius reuerendissimi domini Strigoniensis officium suum pro more regni exerceat, quin eum clementer defendet et ma­nutenebit, uti in proxima quoque replicatione se curaturam promisit. Causas limitum, quae adhuc reuidendae sunt, maiestas sua primo quoque tempore clementer reuideri curabit, termi­nus autem et locus ad eam rem nunc statim prefiniri non po­test, sed id quoque fiet quam primum per grauiores occupati­ones rerum bellicarum poterit. Interim vero debebunt status in lioc conuentu deputare et maiestati suae nominare personas idoneas, qui futuri siut in istiusmodi reuisione metarum commis­sarii, et de negiciis ac rebus illis tractandi facultatem liabeant, ut illi parati et instructi sint, quando maiestas sua illis diem et locum significabit; idem vero maiestas sua etiam ex parte Austriacarum prouinciarum suarum et Morauiae fieri curabit, quamprimum poterit, quia debent haec in publicis conuenti­bus tractari, ut statibus ipsis notum est. De conseruatione libertatum et priuilegiorum omnium dominorum praelatorum, baronum et aliorum regni statuum in theloneis et tricesimis, obtulit iam antea sese maiestas sua, quod ipsis clementer in liac etiam parte sit prospectura; eam ergo voluntatem maiestas sua nunc quoqe non mutat; et simul benigne annuit inquirere, quae sint in bonis maiestatis suae

Next

/
Thumbnails
Contents