Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
118 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. thelonea sicca, acceptaque informatione, si quae esse compererit, ea pro bono aliorum exemplo gratiose tollet. Quoad bona illorum, qui a maiestate sua defecenmt et rebellarunt, obueruantur maiestati suae graues et arduae causae, propter quas maiestas sua a sententia sua,. quam statibus ipsis nuper in replica patefecit, discedere non potest. Verumtamen quicunque illorum fratres et proprinqui se in seruitiis maiestatis suae fideliter et probe gesserint, eos maiestas sua propensam habet yoluntatem condignis premiis cuiusque merito remunerandi, uti nuper quoque illis maiestas sua spem fecit. Super articulo antepenultimo scripti statuum et ordinum regni, de auertendis iniuriis tum nobilium tum etiam subditorum ab ofíicialibus maiestatis suae, regia eius maiestas adhuc, uti proxime, pollicetur se pro viribus prospecturam, ne posthac externi maiestatis suae prefecti quemquam fidelium suorum regnicolarum contra aequitatem et regni constitutiones molestia vei iniuria afficiant, et literas maiestatis suae in Hungarica cancellaria expeditas non indigne habeant; et illud etiam militibus externis non concedet, quin eos qui deliquerint in debitis locis, iuxta cuiusque nationis consuetudinem, plecti faciet; nam frustra est quod petunt ordines ac status regni, tam prefectos arcium omnes, quam capitaneos officiales ac milites maiestatis suae ubiuis etiam in statione vei progressu exercitus constitutos legibus regni Hungáriáé judiciariaque judicum Hungarorum deliberatione et processibus ex sede ipsa judiciaria Hungarica faciendis astringi; nam si ea res tentaretur, nemo haud dubie deinceps e G ermania et aliis nationibus in Hungáriám ad militiam profecturus esset, quin haec ipsa foret certissima via, qua externi populi maximé vero imperii ordines a ferendo Hungaris subsidio auocarentur; itaque maiestas sua proximo suo responso statibus et ordinibus regni dato insistit, et ei benigne admodum satisfaciet, ne scilicet maiestatis suae fideles regnicolae a quoquam externo capitaneo, praefecto, aut milite impune molestentur vei opprimantur. De executione iuridica conuentui Jazowiensi et capitulis Agriensi et Scepusiensi loco conuentus Lelez, item capitulo Vesprimiensi demandanda, piacet maiestati suae deliberatio fidelium suorum regnicolarum.