Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

116 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. quaturam, et effecturam, ut ea in externis quoque regnis reci­peretur, tamen eiuscemodi maiestatis suae oblatio non est us­que adeo late restricte intelligenda, quod in ea etiam denarii Hungaricales comprehendi debeant; nam maiestatis suae mens et voluntas non fűit, quod quidpiam statueret in contrarium conclusionis et conuentionis illius, quae inter maiestatem suam et ordines sacri Imperii, de paruáe monetae ad valorem unius cruciati non ascendentis cusione, inita fuerat, quod scilicet in qualibet prouincia non maior numerus paruorum nummorum, quam ibi expendi posset, cuderetur, nec eos in aliis prouinciis uti maiora numismata recipere necesse esset; in cuius quidem conclusionis et conuentionis priuilegio atque usu non recipiendi externam paruam monetam prouinciae Austriacae praeter vo­luntatem suam turbari et grauari non possunt, maximé cum ea res in sumnium illorum detrimentum atque dispendium cé­dát, propter immensam copiam eins nummi, quo prouinciae illae ultra modum refertae fuerunt, eo quod mercatores Austriaci in conimerciis, quae babent cum mercatoribus im­perii, Iiis denariis uti nequiuerint, et quod prouinciae illae adulterinis etiam eiuscemodi infectae non leuiter, sed prope­modum plane repletae sint. Deinde non sola regia eius maie­stas lioc tempore in regno Hungáriáé monetam cudit, sed cu­ditur etiam a regina Isabella et filio eius in Transsyluania et in Riuulo Dominarum, quod tempore prior um constitutionum non fiebat; cuditur preterea ab aliquot rebellibus et falsariis, quemadmodum etiam ordines statusque regni et omnes liomi­nes scire possunt. Cum ergo istiusmodi interdicta iam statim retractari vei cassari in prouinciis Austriacis nequeant, et omnis moneta Hungarica, preter lios solos paruos denarios Hungaricales, in externis quoque regnis valeat, et lubenter recipiatur, ex usu et commodo regni erit, ut deinceps in regno maiestatis suae Hungáriáé quarta pars argenti in taleros nouos et dimidios, talerum iuxta limitationem et constitutionem im­perii, ordinibus et statibus in conuentu anni 1550 propositam, item quarta pars in quadrantes eius monetae, et alia adhuc quarta pars in grossos, qui ad valorem trium cruciatorum as­cendunt, postrema denique quarta pars in dictos usitatos de­narios Hungaricales confletur; prout eum modum cusionis

Next

/
Thumbnails
Contents