Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 eins maiestas a dictis fidelibus suis regnicolis denuo postulat, ut consentíant dictas causas in alia pacatiora tempóra reiiciendas esse, nunc autem recentiorum duntaxat cognitioni et decisioni incumbendum, quae nimirum de violentiis et aliis, tempore domiui palatini istius commissis, agitautur et mouentur. De militum comparitione maiestas sua sententiae et deliberationi ordinum et statuum regni sui Hungáriáé gratiose acquiescit. Porro quod attinet ad explosiouem denariorum Hungarieorum, nuper in prouinciis Austriacis inferioribus factam, crediderat maiestas sua ordines ac status regni Hungáriáé rationibus, quas maiestas sua eis nuper in seripto suo proposuera.t, utpote veris, iustis et aequis acquieturos fuisse, nec in sinistram partém interpretaturos, aut ignominiae loco liabituros, quod in contumeliam aut ignominiam ipsorum factum fuisse nunquam probari poterit ; quandoquidem, uti antea dictum est, explosio ista, quae non aliam monetam Hungaricam tangit quam denarios, in caeteris quoque maiestatis suae regnis, prouinciis perinde atque in ditionibus Imperii usitata est, et tamen nemo sibi in eo iniuriam aut contumeliam factam putat. Quod si haec res ignominiam aliquam afferre posset, non ipsis sane statibus et ordinibus regni, qui monetam non cudunt, sed maiestati suae, penes quam ea est facultas et authoritas, talis contumelia facta fuisse yideretur; neque yero, quod tamen credendum non est, maiestatem suam unquam eo descensuram fuisse, ut fidelibus suis subditis aliquid statuendum concederet, quod sibimet in alio loco, aut in alia parte ignominiam et contemptum parere possit. Ad haec non sunt ita noua eiuscemodi interdicta de denariis Hungaricalibus non recipiendis in Austriacis prouinciis inferioribus, quorum usum antea quoque inusitatum et vetitum fuisse constat; id quod et ipsi status ac ordines regni facile considerabunt, si in memóriám reuocauerint, quod maiestas sua ante paucos annos primum Yiennae denarios Hungaricales recipiendos esse in gratiam Hungarorum publice edixerit; si enim illis antiquitus licuisset, nec edictis illis opus fuisset. Et tametsi maiestas sua in prioribus conuentibus obtulisse dicatur, se monetam Hungaricam monetis imperii et reliquorum suorum regnorum et dominiorum adae-8*