Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 suae eirca ea, que pre caeteris necessaria apparuere, et de quibus nondum plane inter maiestatem suam et fideles suos status concordatum est, liaec pauca Ulis clementer significare. Imprimis probatur eius regiae maiestati, deliberatio fide­lium suorum regnicolarum, ut dominus palatinus curam exac­tamque rationem habeat insurrectionis regnicolarum, siue in generali, siue in particulari expeditione, quod ea efficatior et utilior quam hactenus in posterum existat, et ut iis, qui expe­ditioni interesse temere neglexerint, poena in conuentibus Tyrnauiensi anni 1545. istem Posoniensi anni 1552. constituta irrogetur. Deinde quoad rusticam plebem, non est ea mens scripti maiestatis suae, quod maiestas sua voluerit, rusticos loco in­surrectionis victualia et commeatum gratis et sine solutione exercitui maiestatis suae subministrare, siquidem non igno­rat id ipsis impossibile esse; sed quod illi, qui onere eundi in expeditionem liberarentur, et locis ubi exercitus maiestatis suae morabuntur vel progredientur futuri essent viciniores maiestatis suae commeatum et victualia, que maiestas sua pro usu exercitus comparauerit, gratis et sine mercede vecturae, ad castra et loca ipsis nonimanda conuehere tenerentur. Quoniam autem status et ordines regni in bac parte difficultatem mo­uere videntur, maiestas sua non vult colonos ipsos gratuita quoque vectura molestare ; sed statuit et postulat, ut illi insur­gant, et in expeditionem tarn generalem quam particularem prodeant, eo modo quo in conuentu proxime preteriti anni conclusum est, et prout status maiestati suae obtulerunt. Praeterea regia maiestas pro singulari pietate et pater­na benignitate, qua erga fideles suos regnicolas aífecta est, eis contributionem binorum cubulorum frumenti seu bladi clemen­ter remittit, eiusque loco subsidium alterius quoque fioreni ad proxime futurum festum beati Andreae apostoli certo prestan­dum, ultra florenum ad festum natiuitatis gloriosae virginis Mariae iam antea oblatum, gratiose acceptat, ne maiestas sua illos dupplici et insupportabili, ut ipsi asserunt, onere grauare videatur. Hortatur tarnen regia eius maiestas fideles suos reg­nicolas, ut consentiant, quod coloni viciniores ad requisitionem praefectorum annonae seu commeatus, victualia maiestatis suae

Next

/
Thumbnails
Contents