Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
112 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. ad exercitum, honesta et competenti mercede, uti etiam in aliis prouinciis fieri sólet, iuxta constitutam taxam et limitationem in adiuncta Scheda seu annotatione denotatam, quoquo tempore conuehere teneantur. Et quamuis maiestas sua omnino existimauerat fideles suos status et ordines regni sui Hungáriáé, modum connumerationis a maiestate sua prescriptum obedienter aceepturos fuisse, ex quo illum non solum aequitati et rationi maximé consentaneum esse, verum etiam tam regno ipsi, quam maiestati suae commodiorem utilioremque, quam pristinum, fore constaret; quia tamen status a veteri modo nequaquam volunt recedere, annuit maiestas sua, ut modus et forma connumerandae dicae in proximorum conuentuum articulis, et nouissimo regnicolarum responso descripta, nunc quoque obseruetur, dummodo per huiuscemodi modum et formám prouideatur, ut quod decretum fuerit subsidium certo quoque prestetur. Yicissim autem regia eius maiestas pro virili sua parte diligenter sane prospicere curabit, ut bona fidelium suorum regnicolarum non vastentur, ut ipsis iam antea eius rei spem fecit. Porro piacet maiestati suae, ut Rwthenorum quoque et Rascianorum ac Yalachorum connumeratio de iis facienda intelligatur, qui sessionati coloni sunt, et dominis aliquibus census prestant, more aliorum colonorum. Annuit insuper maiestas sua regia quod contra vicecomites et alios, qui dicam retinuerint, aut violenter rapuerint, poena in articulis conuentus Posoniensis anni 1550., item conuentus anni 1546. constituta, iuxta deliberationem ordinum ac statuum regni procedatur. Ubi tamen maiestas sua id, quod in scriptura sua replicationis ostendit fieri debere, nempe ut ratio habeatur eorum qui spoliati et depraedati adeoque oppressi sunt, et soluere nequeant, nunc quoque faciendum iudicat; scilicet quod ii merito exempti atque immunes esse debeant, tam a solutione restantiarum quam a presentis dicae connumeratione, quorum sessiones, portae ac domus, per hostes, aut exercitus maiestatis suae combustae ac desertae, liabitatoribusque vacuae fuerint, ex quo unde soluant minimé habent-