Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

110 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. laria Hungarica emanatis parere, sigillumque tam inclyti regni non contemnere, in absentia etiam vestre maiestatis do­mini palatini literis et mandatis obtemperare, compellere dig­netur, liumillime supplicant. In causa autem nobilium Amadé cum domino Adamo Gallo nulla ampliori opus est reuisione; sed iudiciaria tantum in ea re deliberatio est executioni de­mandanda; nam alioqui omnem iuris sui Hungaricí ordinem subuerti necesse esset, quod ne cogitare quidem sacratissimam maiestatem vestram status regni confidunt. Cum vero propter factionem rebellium, conuentus de Lelez in superioribus partibus ad executiones juridicas inter fideles vestre sacratissime maiestatis progredi nunc non possit; supplicant status atque ordines, ut interea dum conuentus ille eliberabitur conuentum de Jazow et capitula Agriense ac Scepusiense ad ea loca procedere posse, concedere dignetur, ad que Lelez procedere consueuit, Capitulum etiam Yesprimiense faciat executionem in comitatibus consuetis, cum capitulares illi bona adliuc, decimas et prouentus habeant. Hec sacratissime vestre regie maiestati, omni qua pos­sunt submissione, fideles status et ordines Hungarici, ad eius scripturam subiungenda humiliter duxerunt, supplicantes liu­millime, ut et ea omnia pro sua regia dementia boni et aequi consulere, et Iiis tractatibus iam tandem fi nem imponere dig­netur ; cum plerique iam, non expectato fine, urgente inopia, et aliis necessitatibus, discesserint, et si res differatur, plures videantur esse discessuri. Kiväl: Secundum scriptum responsiuum ordinum et statuum regni Hungáriáé ad replicam regie maiestatis exliibitam. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) XI. 1557. Június. Ferdinánd király válasza az országgyűlés negyedik feliratára. Ad ea, que ordines ac status inclyti Hungáriáé regni, su­per proxima scriptura replicationis sacrae Romanorum, Hun­gáriáé, Boliemiaeque etc. regiae maiestatis, domini nostri cle­mentissimi, humiliter responderunt, visum est etiam maiestati

Next

/
Thumbnails
Contents