Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 poena iii ea re expressa; et cum in bonis sacratissime maiestatis vestre aliqua huiuscemodi esse plerique affirment, dignetur sacratissima maiestas vestra, pro bono exemplo aliorum, ea tolli mandare clementer. Ubi vero de bonis fratrum rebellium in XXV. articulo, ad scripturam statuum sacratissima maiestas vestra clementer respondet, status regni arbitrautur, ita kuic rei a vestra maiestate pie prospici posse, si portionem eam, que sub ditione fuerit vestre maiestatis talium bonorum ipsis fratribus rebellium, quorum fratrum fidem et constantiam perspectam habeat, conferre fuerit dignata, ea tamen conditione, ne Iii ullo unquam tempore bona portionemue illám rursus fratribus rebellibus concedant, et si concesserint, sua quoque propria bona amittant. Et quia constat plerosque nobiles in seruitiis rebellium tum existentes, cum sese rebelles declararunt, violenter ab eorum dominis diu fuisse detentos, et ubi ex captiuitate euadere licuit, vel quacunque ratione fieri potuit, ad fidelitatem vestre sacratissime maiestatis se recepisse : status regni iustum et aequum esse censent, ut sacratissima maiestas vestra liisce talibus, capitibus scilicet et bonis eorum, gratiam facere dignetur; dummodo tamen refundant damna, si qua fidelibus vestre maiestatis sul) rebellionis dominorum suorum tempore inferre eos oportuisset, si qui vero antea quoque infideles aliquoties ultro citroque discessissent, ac rediissent ad gratiam vestre maiestatis, bis nunc nullus ad gratiam aditus pateat. In XXYI. articulo, ubi de auertendis iniuriis, tum nobilium, tum etiam subditorum, ab officialibus vestre maiestatis in arcibus positis, fit mentio, status regni pluribus verbis in ea re minimé opus esse arbitrantur, cum sacratissima maiestas vestra satis intelligat hinc maximé animorum alienationem inter status liuius regni suboriri solere ; ac proinde ut tam prefectos arcium omnes, quam capitaenos, officiales ac milites vestre sacratissime maiestatis, ubiuis etiam in statione vei progressu exercitus constitutos, ab huiusmodi violentiis et iniuriis corercere, eosque omnes vei Hungaros, vei externos legibus regni judiciarieque judicum Hungarorum deliberationi et processibus ex sede ipsa iudiciaria Hungarica faciendis, et literis ex cancel-