Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
100 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. status maximé velint, uou passuram, ut miseri coloni dupplici atque insupportabili onere premantur. Siue autem unicum tantum florenum cum cubulis, siue binos florenos absque cubulis, sacratissima maiestas vestra eligat, in eo quoque supplicant, ut connumerationem dice liuius quoque anni secundum modum et formám proximorum annorum liactenus obseruatam, clementer fieri patiatur; neque enim ad nouas ullas in ea re constitutiones hoc tempore se posse descendere status regni vident; cum presertim in eo quoque connumerationis modo pauperes a diuitibus adiuuari constitutum sit, mercenarii vero et alii, qui ad soluendam dicam cogendi esse maiestati vestre viderentur, gratis seruiant dominis eorum, neque quicquam liabeant, unde solueudo essent, proíiciscentibus vero in bellum dominis eorum presto adesse soleant. Dignetur autem imprimis sacratissima maiestas vestra diligenter prospicere, ut fideles sui, bonaque eorum a factiosis aliisque violentis, maximeque a militibus regio stipendio militantibus, qui nunc etiam sub diéta multis in locis grassari, portasque domorum yí effringere, et res impune diripere feruntur, defendatur, nam alioquin ingens in ipso snbsidio continget defectus. De Ruthenis, Rascianis et Walachis connumerandis, status et ordines regni id censent, quod in scriptura vestrae sacratissimae maiestatis continetur, dummodo sub eius ditione tales nunc uspiam reperiantur, qui sessionati coloni sint, et dominis aliquibus census prestent, more aliorum colonorum. In septimo articulo, ubi de poena statuenda contra vicecomites et alios, qui dicam retinuissent etc., fit mentio, status, et ordines regni respondent, in articulis conuentus Posoniensis anni 1550. poenam in hos tales expressam extare, ac proinde noua in ea re constitutione minimé opus esse; sed contra eiusmodi, si qui fuerint, iuxta tenorem dictorum articulorum esse procedendum; quemadmodum et contra violentos raptores huiusmodi subsidiorum ex constitutione conuentus anni 1546. animaduerti oportere existimant; ut sic, que ad publicam utilitatem decernuntur, suum sortiantur effectum ; aduertendum est tamen, ut etiam dicatores iuxta constitutiones publicas procedant, quas ab eis, pro eorum libito, nonnunquam excedi, multoties auditum est.