Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. JÚNIUSBAN. .103 In octauo articulo ubi in negocio restantiarum ad scripturam statuum sibi presentatam, sacratissima maiestas vestra in fine addit liaec verba: dummodo ratione eorum, qui spoliati et depredati, adeoque oppressi sunt, et soluere nequeant, ea obseruentur, que superius descripta sunt; cum sensum liorum verborum, et quorsum spectent, status regni non satis intelligant, referunt sese penitus in ea re ad tenorem superioris eorum scripture maiestati vestre oblate, ubi expresse continetur, eos colonos ad Solutionen! postremi floreui anni superioris non esse cogendos, quorum domus per Turcas, vei etiam exercitum regie maiestatis depopulatas seu depredatas, rel)usque spoliatas fuisse certo constiterit. In decimo articulo, ubi maiestas vestra graue et incommodum futurum putat ubique vicecomites ac duos tresue nobiles adhiberi ad limitationem pretii victualium penes capitaneum etc : status et ordines arbitrantur, ubi sacratissima maiestas vestra vei eius serenissimus filius expeditioni generáli personaliter prefuerit, maiestatis vestre imprimis, et eius serenitatis curam lianc fore committendi negotium lioc, quibus maluerit, ut adhibito recto ordine, victualia exercitui affatim suppetant, ipsa uero vestra maiestate eiusque serenitate absente, domini palatini id negocium fore, a quo poterit commode adhiberi etiam marsalcus bellicus atque etiam magister Agazonum, cuius officio id incumbere ab antiquo solitum fűit; sed quia maior apud vicecomites et nobiles, qui in exercitu fuerint, notitia est pretii victualium ex quoque comitatu, unde illi sunt aduectorum: videtur non parum posse conducere eos quoque ad lianc limitationem adhiberi, ut talis fiat limitatio, qua coloni non absterreantur a conuehendis inposterum victualibus ad exercitum, in particularibus autem expeditionibus limitatio ipsa victualium, iuxta tenorem articulorum conuentus anni 1553., per capitaneos et vicecomites necessario fieri debebit. Erit vero summopere curandum, ut violentie, tam in itinere, quam in ipsis castris, aduersus huiusmodi conuectores auertantur, punianturque, si qui existerent, poena super liac re, in articulis anni 1553. expressa, absque ulla remissione. Ternos denarios pro refusione expensarum oratorum, qui Katispone fuerunt, semel tantum exigi debere status regni