Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 que miseriis, aerumnis, calamitatibus premantur jugiter per­pauci coloni, qui in Hungaria sub clitione sacratissime vestre maiestatis iam suut reliqui, quantaque omuium rerum inopia laborent, usque adeo, ut cum ad pregraues superiorum tempo­rum oppressiones plerisque iu locis ab auuo superiori innu­mere vastitates, caedes, incendia consecuta sint, vix etiam quo­tidianus victus suppetat Iiis, qui supersunt, ac proinde nulla ratione cum externis sint conferendi, qui in eorum domibus summa securitate ac quiete perfruuntur. Et nihilominus status et ordines, ut et vestre maiestati et omnibus hominibus palam facerent, nihil a se extremis etiam rebus pretermitti pro de­fensione patrie ac libertatis, proque nauanda fide atque opera eorum vestrae maiestati ac uniuerse reipublice Christiaue, uti hactenus ita hoc quoque anno subsidium sacratissime maiestati vestre obtulerunt, non inferius (ut ipsi quidem arbitrantur) su­perioris anni subsidio, hoc est ultra florenum illum unum siu­gulos binos cubulos tritici et auene, secundum colonorum con­numerationem, gratis maiestati vestre et eius exercitui suppe­ditandos; sperabantque status et ordines sacratissimam maies­tatem vestram, habita clementi ratione pretii liuiusmodi vic­tualium, que oblata sunt, una cum floreno, oblatione ea benigne contentani fore. Cum autem preter ipsa victualia alterum quo­que florenum sibi adiungi sacratissima maiestas vestra cupiat, status et ordines regni, tametsi cupidissimi Semper obsequendi sacratissimae maiestati vestre omnibus in rebus, cum tamen in facultate miserorum colonorum nulla ratione esse videant ut­rumque prestare; supplicant liumillime maiestati vestre sacra­tissime, domino et regi etorum clementissimo, dignetur oblatione predicta contenta esse, que si recta ratio subducatur, non est inferior anni superioris subsidio, ac forte etiam maior; aut si alterum florenum omnino sibi administrari cupit, oblatum illum cubulum frugum nullo pacto poterunt prestare, neque enim (ut premissum est) utrique contributioni pares se esse posse vi­dent; ac jiroinde sacratissime maiestati vestre optio relinqui­tur, utrum malit eligendi; confidunt autem status, que sacra­tissime maiestatis vestre in miseros et oppressos singularis Semper solet esse pietas ac dementia, huic oblationi, rationi­busque adductis facile acquieturam, adeoque, si ipsi etiam

Next

/
Thumbnails
Contents