Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.
15 17-BE 75 et Kezzew servari debere. constituimus igitur in eisdem locis octo pedites Pixidarios pro custodia per Spectabilem et Magnificum Dominum Comitem Thomam de Nádasd etc., ex presenti contributione per nos instituta, tenendos. Cum vero conservacio prescriptorum quadringentorum Equitum non sine gravibus sumtibus interteneri, etfieri queat, conclusimus de singulis portis colonorum res et bona in valore sex florenorum habencium, unum florenum in duobus terminis dicari et persolvi debere, tali modo, ut mox, ac quamprimum in singulis Comitatibus Vice-Comites eorumdem Coiriitatuum per Judices Nobilium ipsorum, additis scribis. huiusmodi dicam unius tloreni connumerari faciant ; post quorum definitam connumeracionem unusquisque Dominorum et Nobilium intra spácium quindecim dierum totalem predictam dicam medii floreni ad manus Ticecomitum illius Comitatus dare et administrare debeant, atque teneantur. Cöntrarium vero facientes, more alias solito per birsagiorum onera puniantur; et ad id compellantur Domini aeque ac Nobiles. Item quoniam predictarum gencium, equitumque solucio more solito fieri debeat, ob hoc institutum est, ad singulum equitem pro menstruali solucione singulos tres florenos, Capitaneis autem singulis, pro conservacione mense, ad quemlibet mensem qninquaginta florenos ad eorum personas, ac pro tenendis exploratoribus eisdem Andree Choron et Achacio Chaany in locis necessariis et ipsis cognitis, singulo Capitaneo ad unum mensem similiter quinquaginta florenos dare conclusimus. Quoniam autem huiusmodi solucio et gentium conservatio moram pati nequeat, conclusum est, quod singuli Domini et Nobiles possessionati intra quin tum decimum diem diei presentis Congregacionis nostre, juxta proximam connumeracionem dice Regie Majestatis preterite, quartam partem pecunie de bonis eorum provenientis, mox manibus Vicecomitum talium Dominorum et Nobilium dare debeant, Que quidem huiusmodi pecunia data illis videlicet singulis, qui eandem persolverint, ex presenti subsidio, post reditum dicatorura facto computu rectificare et computari tenebitur, et tandem