Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

6 6 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYÜLKSETF. cum defectu dicte pecunie pro quarta parte solute contribucio ipsa solui teneatur, et administrari. In ista vero contribucione nullus Dominorum aut Nobi­lium partém aliquam pro se habere, nec recipere valeat, sed eam in solum usum conservacionis predictarum gencium con­vertant, et neque Yicecomites, preter duodecim florenos, Judicesque Nobilium, necnon Notarii Comitatuum, ultra solam dimidiam partém sallarii sui alias consueti habeant; nec autem libertini preterquam combusti, et inquilini, aut eciam iUi coloni, qui profuge essent, et nondum spácium unius anni in presenti eorum residencia complevissent, fieri possint. Item iidem Andreas Choron et Achacius Chany post finitam connumeracionem ipsius subsidii, adicatoribus plenam atque omnimodam racionem exigendi habeant potestatis facultatem. Item Yice-Comites, habitis singulis et exactis pecuniis predicte contribucionis, easdem ad manus dictorum Andree Choron, et Achacii Chany reddere teneantur ; Yice-Comes autem Comitatus Soproniensis contribucionem Comitatus sui manibus Egregii Francisci Polyany integre assignet, Item Nobiles unius sessionis res in valore sex floreno­rum habentes, per singula capita, qui ut puta per se ac sepa­ratim et divisim habitant, prout coloni, singuli florenum unum in duobus terminis, uno videlicet nunc et in instanti dicare et persolvere tenebuntur, qui juramenta ipsorum coram Judicibus Nobilium ipsorum prestent, coloni autem coram Judicibus possessionum juramenta eorum deponant. Item Dimensio portus Huvii Raabe a castro Kapw usque Castrum Kennend per colonos et Nobiles unius sessionis in Comitatibus Castriferrei, Soproniensis et Zaladiensis, ex utra­que parte eiusdem fluvii Rabe commorantes, per prefatum Dominum Comitem Thomam de Nádasd, et sub poena birsa­gii medii fioreni super eos, qui huiusmodi dimensionem facere negligerent, tociens quociens id facere recusaverint,tamdiu, do­nec loca ipsis decisa et ostensa reformaverint extorquenda, fieri conclusimus. Ultra vero dictum Castrum Kennend, usque ad Sanctum Gotthardum, Domini Comes a Salmis etc. ac de

Next

/
Thumbnails
Contents