Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

60 A POZSONYI ORSZÁGGYííL,ÉS. mutuata, et qui 1) aliter ad obedientiam Maiestatis suae acce­dere nolentes, tricesimas aliquas sibi inscribi vei donari cura­runt.; quia certum est, tales indebite Regni proventus publi­cos pereipere, debeant tricesimae ipsae sine omni solutione auferri, et fiseo Regio de facto applicari. (LV.) Quoniam variae querimoniae deferuntur super conductione arendarum et exactione decimarum, quas poten­tiores ante tempus in arendam eonducere, atque ita a paupe­ribus colonis insolitis módis magna illorum oppressione exigere consueverunt, ob id statútum est: ut a modo inposterum Do­mini Praelati, vei alii dccimas habentes usque ad festum divi Georgii decimas suas nernini locare possint, ut interim Mobi­les decimas bonorum suorum pro se conducere possint; exacto autem illo die liceat cuicunque ipsas decimas conducere, sic tarnen ut solitam decimam, et modo ab antiquo in eisdem observato, non 2) aliter exigant, plebanisque suam sedecimam persolvant. (LYI.) Quod Maiestas Regia inter alios tractatus cum Podmanyczky agat, efficiatque, ut castella Zerdahel in Nitri­ensi, Bakon-ujwar in Wesprimiensi, Orda 3) in Simigiensi Comitatibus per lios annos erecta, ex quibus variae depraeda­tiones et oppressiones pauperum circumquaque exercentur, Maiestati Regiae absque mora restituat, eademque restituta Maiestas sua demolienda curet. Bona vero et arces, seu cas­tella, et alia, quae idem Podmanyczky violenter, vel aliter quo­cunque per haec disturbiorum tempóra occupata tenet, Maie­stas sua his, ad quos pertinent, iam tandem per eum curet restitui. (LVII.) Quod Maiestas Regia metas Regni Hungáriáé versus Poloniam et Moraviam, nec non Stiriam, Carniolam, aliasque provincias haereditarias existentes, quae per senten­tiam, aut concordiam hactenus non sunt determinatae, recti­íicare dignetur, prout in transactionibus Principum est expres­') Az 1584-iki kiadásban »et qui« helyett áll »sed eum.« 2) Az 1584-iki kiadásban »nec.« 3) Az 1584-iki kiadásban »Ordo.«

Next

/
Thumbnails
Contents