Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

1546. FEBRUÁRBAN. 67 sum, si earundem controversiae aliter concordari aut componi non poterunt, (LVIII.) Item bona Capituli Castri-ferrei, per Mauri­tium Fyrst, et alia ex metis Regni Hungáriáé, tam a manibus Nobilium, quam aliorum iniuste occupata remitti faciat Ma­iestas sua. (LIX.) Quoniam prohibitum est per Serenissimum Regem Poloniae, ne quis subditorum suorum res aut merces ullas in Hungáriám importét, dignetur Maiestas sua eundem Regem Poloniae bortari, atque apud eum efíicere, ut sublata hac pro­hibitione, sinat eolonos libere comercia in Hungaria exercere. Alioqui, ubi per illum fuerit denegatum, Maiestas sua suorum fidelium commodo prospiciens, dignetur vicissim datis manda­tis inliibere, ne quis ex Hungaria, Moravia aut Silesia, mer­ces aut res ullas in Poloniam ducere praesumat. Diversum facientes rerum suarum buiusmodi per tricesimatores et offi­ciales Maiestatis suae ablatione puniantur, resque ablatae ad Oameram Maiestatis Suae applicentur. Quod si tum Poloni aliqui in Hungáriám venientes res aut merces emerint, solutis de iure solvendis, libere transire, resque abducere permit­tantur. (LX.) Quod Maiestas Regia dignetur iubere Domino Locumtenenti, ut in absentia suae Maiestatis causas inscrip­tionum, una cum Judicibus Ordinariis Regni revideat, quemad­modum in priori Conventu Posoniensi per Status et ordines Regni conclusum, ac ibidem per Maiestatem Regiam fuerat coucessum, et quicquid iure mediante per eos compertum fue­rit, id Maiestati Regiae ante pronuntiationem sententiae re­scribant, Maiestasque sua facere postea dignetur quod iustum et aequum fuerit. Nos itaque, accepta praefatorum fidelium nostrorum, Do­rainorum Praelatorum,Baronum,Nobilium, caeterorumque Sta­tuum et Ordinnm dicti Regni nostri Hungáriáé supplicatione, praescriptisque Articulis et constitutionibus ipsius diaetae no­bis porrectis, tam bis quae pro temporis ratione specialiter in oöntributionibus subsidiorum, pro defensione Regni contra Thurcarum excursiones repellendas, atque in alios usus con­fectae sunt, quam etiam, quae ad unionem, concordiam et

Next

/
Thumbnails
Contents