Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
154(5. FEBRUÁRBAN. 57 talicia in Regno Sclavoniae et Croatiae, cum Thurcis íinitima et quae vei ex suis redditibus, vei eorum. quorum sunt, privatis opibus conservari non possunt, statim per Dominum Capitaneum suum, aut Banum illius Regni, vei per alios commissarios suos diligenter inspici et considerari cur et, et ea, quae pro defensione Regni illius necessaria esse videbuntur, ad manus Suae Maiestatis recipiat, vei aliter de illorum conservatione maturo consilio, quoad eius fieri potest, provideat; illa verő, quae minus necessaria visa fuerint. dirui et comburi faciat, ne in manus hostium deveniant. (XLIII.) Quod Maiestas Regia defensioni Regni Sclavoniae mature prospiciat, et inter caetera tum Domino Bano illius Regni Sclavoniae solutionem subinde fieri cur et, ut ipse cum suis gentibus praesto semper ad defensionem, quoeumque opus fuerit, esse queat, tum vero aliis Dominis quoque ac Nobilibus Croatis, quorum in coníiniis bona sunt, nec propter excursiones Tburcarum, quas sub praesentibus induciis crebriores, quam aiitea faciunt, agros cölere, vei sese aliter ex propriis redditibus sustentare possunt, de aliqua solutione provideat, ut et hi in defensionem illorum Regnorum praesto sint. . (XLIV.) Quod Maiestas Regia conservationi castrorum Dombo, Kaposujwar, Somoghwar, Lak, Ziget, Thyhan, Clieznek, Arcis Sancti Martini et aliorum ultra Danubium existentinm, quae omnibus fere proventibus ac redditibus per Tliurcas spoliata sunt; citra Danubium vero castris ac fortaliciis Saag, Pastlio, iDrewgel, Sechen, Buják, Lewa et si qua sunt alia, praesidiis necessariis omnium generum mature provideat, aut si qua ex praedictis locis diruenda viderentur, mature diruantur, habita videlicet per Capitaneum Suae Maiestatis in ea re diligenti consideratione. (XLY.) Quod Maiestas Regia tam de Episcopo Agriam ordinando, *) quam etiam aliis necessariis ibidem providendis, clementer recordari dignetur, et ponat ibi Capitaneum cum praesidio necessario pro loco illius, et partium superiorum tuitione atque defensione. Az 1584r-iki kitidásbau : »Agriae «ollocando.«