Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
58 A POZSONYI ORSZÁGGYííL,ÉS. (XLYI.) Quod Maiestas Regia admittat Nobilibus, ac etiam colonis et aliis incolis insulae Charlokews eductionem seu inductionem frumentorum ac vinorum, iuxta veterem eorum consuetudinem et libertates, ut possint libere exercere, mandetque Maiestas Sua Capitaneo suo generali, ac caeteris Capitaneis suis Germanis, simul et Hungaris, ut libertatem lianc incolis praefatae insulae inviolabiliter observent, haetenus enim in ea re Capitanei ipsi mandatis Suae Maiestatis parere recusarunt. (XLVII.) Quod Maiestas Regia illa debita, quae Domini Hispani milites ab eisdem Nobilibus dictae insulae, vei ab aliis sive Dominis, sive Nobilibus, ad literas eorum obligatorias, ac Domini condam a Fels admonitionem, contraxerunt, iis, quibus debentur, satisfieri*) 1 curet. Damna insuper, quae per eosdem milites in diversis Regni comitatibus illata sunt, diligenter inquiri, et iuste probata refundi faciat. De caetero autem Maiestas Regia eum modum adhibeat, ut in iis locis, ac sub tali disciplina eos contineat, ut pauperum subditorum damna praecaveantur. (XLYIII.) 1) Cusores falsarum monetarum Maiestas Regia absque omni gratia iuxta tenorem decreti puniat. (XLIX.) 1) Vada inconsueta ac thelonea, quae sicca vocantur, nullibi permittantur, et quae erecta sunt, tollaiitur. In vadis autem, aut theloniis iustis ac veteribus, sub illorum amissionis poena, a transeuntibus iusta ac debita exactio fiat. (L.) 1) Quod omnes libertates tarn liberarum, quam etiam montanarum civitatum super non solutione theloneorum, superque aliis praerogativis, a divis Regibus eisdem concessis, ubique et per quoscunque Maiestas Sua inviolabiliter observari facere dignetur. Contrarium facientes Maiestas Regia poena condigna de iure Regni puniat. (LI.) Statutum est etiam, ut negotiatores tam interní, quam externi, quacumque Regnum intrantes et Regno exeuntes cum rebus et mercibus .eorum, solutis de iure solvendis, *) Az 1584-iki kiadásban »solvi.« ') Ezen czikkek az 1584-iki kiadásban »Item« szócskával kezdődnek. r - •