Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

42 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. festő Conversionis Beati Pauli, anno 1546. in Conventu Poso­niensi, ex edicto Sacratissimae Regiae Maiestatis congrega­torum, editi. Intellexerunt Domini Praelati et Barones, Nobiles, cae­terique Ordines ae Status Regni Hungáriáé, Posonii congre­gati, ea quae Sacra Regia Maiestas, Dominus eorum clemen­tissimus ipsis in lioc Conventu coram et scripto proponere dignata est, ad quae omnia sic humiliter respondent. (I) Cum antea pluribus argumentis Sacra Regia Maiestas benignitatem et clementiam suam fidelibus et subditis suis e Regno 1) Hungáriáé multifariam ostenderit, ideoque palam iam pridem sit universis, Maiestati Regiae nil prius, neque antiquius quicquam esse,vei extitisse unquam, salute et conser­vatione fidelium suorum, commemorationem rerum praeterita­rum, prudenter a sua Maiestate hoc tempore in sua propositi­one praeteritam esse censent, Nam etiam tacente ipsa, faten­tur omnes, iam pridem quaecunque hactenus ad avertendam imminentem ruinam, restituendamque Hungáriáé pristinam quietem, quaecunque ad unionem inter subditos conciliandam, tuendamque concordiam mutuam excogitari posse videbantur, ea omnia summa cura, incredibili solicitudine, maximis labo­ribus, gravissimis sumptibus a Sua Maiestate tentata í'uisse. Hoc saue nomine, ctsi saepius antehac Ordines et Status Regni Hungáriáé, pro eorum officii ratione, et literis et nunciis Maiestati Regiae gratias egerunt, seseque qua les sunt, atque esse debent, in omne tempus promptos ac íideles subditos pro­fessi sunt Suae Maiestati; nunc quoque tamen ingentes, quas possunt, eidem gratias agunt, suamque servitutem, suamfidem in perpetuum eidem commendatam esse volunt, Deum Opti­mum Maximum pro sua et serenissimorum Principum libero­rum suorum incolumitate, felicitate perpetua, summis votis assidue deprecantes. (II) Illud quoque in praesentia recte a sua Maiestate consultoque praetermissum ,esse arbitrantur commemorare, unde acciderit, quominus conatus Suae Maiestatis hactenus tam acres, tamque soliciti pro eliberatione Hungáriáé opta­0 A törvények gyűjteményének 1584-iki kiadásában: »Regni«.

Next

/
Thumbnails
Contents