Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
151(3. FEBllUÁliHAN. 43 tum exitum potueriiit sortiri. Quamquam enim liuiusce rei multae et variae rationes liumanitus adduci possent, cum tarnen ex unius Summi Dei nutu cuncta mortalibus eveniant, videntur ista nimirum omnia, quae plerumquc praeter spem, praeterque omncm rationem contraria sanctissimis Suae Maiestatis institutis, prudentissimisque consiliis acciderunt, unius summi Dei vindicis irae, iuste videlicet in populum pro suis peccatis indignantis, ascribi posse. Quae quidem vei inde maximé lioc tempore patuit, quod cum praesentia suae Maiestatis ad diruendas mutuas contentioneSj ac pleraque mala inter subditos avertenda, multos iam annos in Regno fuerit plurimum collatura, idque prope unum iam pridem expetatur? sic tamen liactenus acciderit, ut novis subinde emergentibus curis, Maiestas sua alibi potius quam inter suos Meies hoc tempore toto persistere coacta sit. (III.) Nec vero dubium est, provinciám hanc, institutumque opus eliberandi Hungáriám ab imminenti excidio, quod in se ultro superiori anno sua Caesarea et Catliolica Maiestas susceperat, cum summo animi sui moerore, urgente vi morbi gravissimi, a sua Maiestate praetermissum esse, conliduntque Hungari Maiestati suae Caesareae (quae illius est in eos incredibilis clementia, quodque in christianam Rempublicam Studium singulare) salutem ac liberationem eorum summae Semper curae fore, suaeque oblationi simul ac per occasionem licuerit, satis plane facturam. Id quod Hungari, quamdiu superstites eos benignitas Dei servarit, a sua Caesarea Maiestate eiusque posteris promereri contendent. (IV.) Praeterea cum Status huius Regni perspectum habeant, Maiestatem Regiam nil maiori studio, diligentia et affectu paterno curare, atque intendere, quam ut huius Regni sui salutem et incolumitatem totis viribus promoveat ; intellexerunt Status Maiestatem Regiam 11011 in alium finem proximis Iiis temporibus nuncios ad Tliurcam misisse, quam ut fidelium suorum tranquillitati consuleret. Ex quo tandem de rebus Hungaricis agatur, Maiestatem suam fideles sui Status et Ordines Hungáriáé humiliter orant, ut si in posterum existimaret cum Thurca sive de pace sive de induciis agendum esse, utatur in hoc consilio Hungarorum, ad hoc idoneorum, et qui