Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. AP RIL- ÉS MÁJUSBAN. 447 indies augeri constat. Supplicant autem Maiestati Regie ordi­nes et status, ut et constitucionem ipsam, prout nunc quoque clementer ac flrmiter obtulit, obseruari facere, et insuper digne­tur providere, ne milites sue Maiestatis usquatn locorum. ex eorum stacionibus aut presidiis, vel in transitu, violentiam in miseros colonos exerceant, resque eorum aut victualia, pabulum et pecora violenter et sine pretio auferant, cessentque ab iniu­riis et nefariis illis facinoribus, de quibas summatim est Maie­stati sue expositum ; neque Thurcarum in morum villás atque oppida sibi in Tymaros conscribant, ac pro libito possideant ; et si qui secus fecerint, in eos sacra eius Maiestas ex stipendio militum, habita de damnis huiusmodi cerciore cognitione, ad quam Maiestas sua quamprimum mittere, et eam tandem exe­cucioni mandare gratiose velit, satisfieri curare ; et iniurias, violenciasque et facinora illa inaudita inpune minime preterire Maiestas sua dignetur ; nam alioqui nisi hec puniantur, nec dei ira poterit auerti, neque ulle, quantumuis firme, constituciones poterunt habere progressum. Non recusant autem status et ordines, quin pro munitione locorum íinitimorum coloni sponte laborare volentes conduci mercede queant ; eo tarnen ordine et modo, qui in his Vienne obseruatur. Non dubitant enim ordines et status, quin ubi compertum fuerit, et rumor exierit solui in dies singulis laboratoribus mercedem laboris, eamque mercedem, que Vienne laboratoribus numeratur, nec cuique iniuriam vel oppressionem fieri, inuitis etiam dominis, com­plures ad necessaria opera in omnia loco contluant ; qui tarnen si pro necessario numero aliqui deessent, vi non compellan­tur, sed sacra Maiestas Regia ex vicinis Regnis ac prouintiis laboratores huiusmodi conducendos curare dignetur ; cum et alioqui externi ad opera ultro in Regnum sepenumero, mer­cedis consequende causa, ingredi soleant. (VI.) Super contributione autem anni presentis, status et ordines Regni, Maiestatis Regie imperio, quoad eius fieri potest, cum summo etiam eorum grauissimoque incommodo, obtemperare volentes, ad florenum illum cum dimidio, qui in superiori conuentu ad presentem annum eius Maiestati fuerat oblatus, adque restancias superioris anni subsidii, quas undi­que ex omnium bonis, in quibus nonduin esset exactum, ad-

Next

/
Thumbnails
Contents