Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
448 A F07S0XYI ORSZÁGGYŰLÉS ministrari debere constitutum est, medium ílorenum hungaricum hoc anno addendum censuerunt; ita ut eiusmodi duo floreni ex singulis eorum colonis, integris videlicet sessionibus, nullis exemptis preter solos domesticos dominorum ac Nobilium mercenarios, secundum videlicet superioris anni Ordinationen!, duobus terminis, videlicet pro primo termino ad festum beati Laurentii proxime futurum, pro secundo vero ad festum beate Catherine subsequents, Sacrae eius Maiestati, ad gentes alendas, aliasque necessitates, et ad artium munitionem, operasque conducendas, que hoc modo per uniuersalem contributionem omnibus cedent aequaliter, contribuant. Connumeratio autem huiusmodi subsidii, sicubi facta est iam hoc anno, secundum illám exigatur, sicubi vero facta non est, fiat iuxta priorem constitucionem; et domini Camerarii contrariam instructionem dare non debeant, et si declerint non obseruetur. (VII.) Ceterum quod ad Religionem, et decimas Ecclesiarum pro arbitrio dominorum Prelatorum arendandas attinet, status et ordines Regni paucis respondent: sese in his que ad Religionem spectant nihil dissentire ab iis que proximis conuentibus super ea re tractata et conclusa, ac per sacram Regiam Maiestatem approbata et confirmata fuerant; quemadmodum super his in articulis eorundem conuentuum extant conscripta. Quandoquidem si quid etiam in his ipsi vellent innouare, nullám Comitatuuin nunctii ea de re authoritatem sibi a suis fratribus, a quibus huc sunt delecti, concessam habent ; arbitrari autem, aequum esse, ut et Prelati, secundum contenta articulorum predictorum Conuentuum, maximé autem anni miilesimi quingentesimi quadragesimi octavi, et seculares quoque, in omnibus officio eorum faciant satis; si qui autem contra ipsos Prelatos et concionatores ab eis delectos, ausu temerario, palam insurgere, ac ipsos vituperiis, contumeliis, verberibus aut nece afficere, vel Ecciesias dei, in contemptum divine sue Maiestatis, destruere, diripere, profan are et spoliare, imaginesque in Ecclesiis frangere aut incendere presumerent, tales conperta rei veritate, pro delicti merito, iure mediante, per eius Maiestatem puniantur, modo et ordine super his in arti-