Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

446 A F07S0XYI ORSZÁGGYŰLÉS ex singulis Comitatibus Capitanei istiusmodi gentium con­stituantur, quibus facta per Vicecomites lustracione et pre­sentacione ipsarum gentium integro numero subdantur, neque teneantur ipsi Vicecomites personaliter in expeditionem exire, propter alia negocia ipsis domi incumbentia; sed iidem Capi­tanei postmodum curam gerant, sub eadem pena generalis decreti, ne quis defectus in numero, apparatuue huiusmodi copiarum contingat, durante ipsa expeditione particulari. Supplicant autem ordines et status sue Maiestati, quod antea quoque multocies supplicarunt, ut sua Maiestas supremos Regni Capitaneos ultra citraque Danubium, ultraque Tibi­scum, qui hungaris presint, hungarice nationis, virosque militares, ac qui status et conditionis ceterorum sub ipsis mili­tancium racionem habeant, constituere dignetur, atque eis instructionem dare super modo atque ordine leuandi huius­modi gentes Comitatuum, ut videlicet habita certa et vera exploratione de periculis aliquibus premisso modo iminentibus, deque hostium eruptione ad deuastacionem alicuius Regni partis, aut arcis obsidionem. non ad leues et fere continuos quoscunque rumores, gentes ipsas dominorum ac Comitatuum excitent ad arwa; quandoquidem insurrectio huiusmodi, quan­tumuis particularis. sine grauibus sumptibus Regnicolarum, incommodoque miserorum colonorum fieri non potest. Maie­stasque sua statuere et decernere dignetur, ne externi pre­fecti, si quos sua Maiestas in Regno habuerit, authoritatem vel potestatem habeant leuandi gentes dictorum domino­rum et Comitatuum, vel in expeditione quauis inperandi, preter libertates Regni, veteremque consuetudinem ab anti­quo obseruatam. (V.) Statutum est etiam nunc denuo, ne inposterum coloni usquam locorum, ad ulla opera quarumuis arcium vel fortaliciorum quocunque tempore gratis adigantur per Maiestatem suam, aut eius officialem vel prefectum quempiam ; quandoquidem neque ulla ratione ipsi multis atque iisdem grauissimis calamitatibus oppressi, ad extremamque prope ruinam iam redacti, huiusmodi amplius labores, quos scilicet proximis annis ferre coacti sunt, subire possunt, et Regnum liinc in vastitatem redigi, deique indignationem proculdubio

Next

/
Thumbnails
Contents