Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
432 A F07S0xYI ORSZÁGGYŰLÉS nerum et molestiarum subire, et nisi singularis Dei benign!tas ac authoritas, ipsaque eius Maiestatis presentia, unacum aliquibus sacri Romani Imperii principibus, alioruraque absentium oratoribus intercessisset, funestam et omnibus secu1 is memorabilem cladem universe reipublice Christiane, et exinde extremum hungarie excidium proculdubio consecuturum fuisse, satis, ut premissum est, arbitratur Maiestas sua Ordinibus.et Statibus Regni posse constare. Quamuis autem Sacra eius Maiestas tot tantisque curis se prepeditam. et ab instituta sanctissimaque expeditione retractam, insperatis his grauibusque tumultibus moleste ferens, ab Hungaria abesse coacta fuerat, et inde expedíció, ut erat instituta, commode suscipi 11011 potuerit: constat tamen et illud sacram eius Maiestatem tum íinitimas Arces et mu. nitiones, que precipue, majorisque momenti esse viderentur, omni et gentium et aliorum rerum presidio ita communitas habuisse, ut adversus prefectos copiasque Turcicas sustineri ac defendi posse divina ope viderentur, tum vero non vulgarem exercitum instructum in Hungaria atque etiam in Transylvania, et in Sclavonia habuisse, qui ex hungaris simul et externis copiis, peditibus ac levioris graviorisque armature militibus constaret, quo quidem exercitu si minus quicquam ex amissis recuperari, at saltem resisti hostibus, et que in Regno loca superessent, retineri posse viderentur, ut solo diuino nutu, peccatis sclicet Nostris ac populi ita exigentibus, aliter quam sperari merito et cum ratione licuerat, proximo anno cuncta euenisse facile liqueat. Cum itaque rebus licet in liunc locum deductis, despondere tamen animos minime oporteat, potiusque et pietate in deum optimum maximum et viribus animi deceat cunctos semet ipsos erigere, tantoque acrius proprie saluti atque incolumitati incumbere, quanto propiora gravioraque instant pericula ; Sacra maiestas sua ob id imprimis fideles Ordines ac Status Regni sui hunc in locum ad se convocandos duxit, ut mutuis cum eis consiliis. mutuaque deliberatione de his que ad communem utilitatem, salutem, defensionem ac quietemin posterum spectant, possit tempestive concludere. Nam cum Sacra eius Maiestas, uti ab initio semper fe-