Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

1553. APRIL- ÉS MÁJUSBAN. 433 cit, nunc quoque parata sit omnibus periculis, laboribuset im­pensis posthabitis, fidelium suorum saluti ac quieti omni tempo­re consulere, et quod proximo anno aliena est culpa neglectum, prima quoque occasione resarcire ; acquum esse censet eosdem pro eadem ipsorum utilitate ac quiete, liberorunique ac coniu­gum salute, tanto maiora perf'erre atque ultro etiam subire, quanto sese periculis magis intelligunt iam esse propiores. Hortatur propterea ac clementer admonet Maiestas sua fideles ordines ac Status Regni, ut quoniam nt cessarium vide­tur omnino esse pro defensione, salute ac quiete fidelium su­orum, Sacram Maiestatem Regiam intra et extra munitiones, inque locis Regni finitimis et aliis magis necessariis, certum gentium numerum, equitum silicet ac peditum, alere, et dicio­nem suam tutam ab insultibus hostilibus, si qui extiterint, red­i'ere ac conservare ; delibereut ipsi quoque mature, ac consti­tuant inter se ordinem ac modum, quo irrumpente in Regnum aliqua vi bostili, uti superiori anno contigit, penes predic­tas copias Regie Maiestatis, Status quoque et Ordines Regni, qui presertim ei periculo fuerint propinquiores, ad arma, necessita.te exigente, ad requisitionem Supremorum Regni Capitaneorum, vei alterius eorum, accurrant, mu­tuisque se auxiliis studeant defendere; siquidem constat superiore anno tum arces nonullas interceptas, tum etiam exercitum sue Maiestatis deletum magna ex parte inde fuisse, quod populäres, quorum res imprimis agebatur, nullis neque periculis circumstautibus, neque monitis aut scriptis Regie Maiestatis, aut prefectorum suorum excitari ad arma, vel eo quo necessitas postulabat in auxilium perduci potuissent. Quod quidem ne accidat in posterum, summa ope est cauendum; nam cum Justus ubique exercitus a Regia Maiestate Semper ali non possit, decet sane eos, quorum interest, quorumque de vita ac fortunis agitur, non solum ad publicas sese expedicio­nes offerre paratos, verum manifestis etiam priuatisque, si qua ex tempore occurrant, periculis, commoueri, neque permittere, ut volentes pene ac scientes per socordiam et ignaviam oppri­mantur. Quod si tempestiue penes exercitum sue Maiestatis admoniti Ordines ac Status Regni insurrexissent, mutuisque auxiliis ad commune incendium restinguendum accurrissent, Magyar Országgyűlési Emlékek. III. 28

Next

/
Thumbnails
Contents